10. in laudem I. ducis Mediolani
Dux genus egregium bello quo sospite nunquam
Res Italum reor externae succumbere genti,
Cernis ut insultet furiis agitatus Amyrras
Successu rerum domita quam nobile quondam
5
Hospitium pelagi Pausania condidit urbe
Concipit Europen, Italos satis esse fatetur,
Conatus qui iam tantos et vota morentur.
Nec minus audaci populos premit undique bello
Finitimos urbesque et agros et regna lacessit
10
Pandoniae, ac ripas Histri circumsonat armis
Otumani genus, obscurum trans accola pontum
Euxinum et Tanaim Mahomes erupit ab orcho,
Qui ferro et flammis caelum populetur et orbem.
Si non vis animi necdum vigor ille recessit
15
Martius ante dies, o quid teris otia frustra
Ductor et imbelles sinis ire inglorius annos?
Non illi regnum Italiae veterumque labores,
Sed tibi fata parant. Nam rebus ad ultima lapsis
Dum spes nulla tibi, quotiens fortuna refulsit!
20
Imperium optasti Ligurum: non irrita voti
Sors fuit; hostiles collato Marte catervas
Fulminis in morem fudit tua vivida virtus.
In caput arma tuum moliti et foedus et iram
Regnator Siculum Venetique: in turbine rerum
25
Vis (inopem quamquam auxilii) non terruit ulla.
Quin auro atque opibus fidentes fortibus armis
Saepe renitentis Venetos ad foedera duxti.
Hanibalem totiens victum Picininiaque arma
Vidimus et mediis Veronae moenibus olim
30
Eiectum, cum tot galeas et scuta virosque
Fluctibus involvens Athesis mare decolor intras.
Quid super Ausonias acies aut oppida victor
Edideris memorent alii, quibus auxeris armis
Rem Venetum, populos quot sub dicione dedisti.
35
Si decus Ausoniae vel relligionis honorem
Respicis, aeternum numen si virginis alvo
Includi reris voluisse et corpore fungi
Mortali, cum nil in se mortale fuisset,
Supplicium ob noxam primi subiisse parentis,
40
Aude animi fidens quo te vocat ardua virtus!
Sentiat ille acies et quae tibi fulmina Mavors
Suggerit, et quantus sis experiatur in armis.
Sit labor inprimis Italas adiungere vires;
Huc studium converte omnemque huc dirige mentem.
45
Dives opum variarum armentosissima tellus
Auxilia arma et opes aurum frugesque virosque
Italia undanti fundet pulcherrima cornu.
Non opus externis belli pro nomine vires:
Sufficiunt Italae, modo si cumulentur in unum,
50
Tutari Ausoniam et venientes pellere Turchos,
Quin Asiam atque oriens iterum sua sub iuga mittant.
Delige praestantes virtute et viribus annos.
Assueti bello Insubres Boii Lyguresque
Agmen agant equitum coeant simul undique gentes
55
Sfortiadum anguigerumque et ventilet anguis in auras,
Eminus auratae radient diademata frontis.
Adriaci ad litus mediis super aequoris undis
Vrbs Venetum pollens opibus et classe parata
Fundatur; late populis dat iura senatus.
60
Hi quondam assiduo soliti contendere Marte
Infestumque genus toto detrudere ponto
Et mare inoffensum servare ac litoris oras
Sceptraque vix pelagi Neptuno tuta relinquunt.
His si certa sedet belli sententia, quamquam
65
Sint in amicitia Turchorum et foedere vincti,
Armabunt classem: maculas abolere patentis
Criminis haud alias et dira piacula possunt;
Nou deerit auxilio forti tutatus Etruscos
Marte Sigismundus, qui vertere terga coegit
70
Alfonsum, cum te Populonia cingeret armis.
Quisne illum, quem non acies nec tela nec enses
Ferre valent, quem non medio in certamine quisquam
Audet adire, licet fortuna infensa repugnet ....
Non tamen indecorem te dux mea musa relinquet.
75
Mox Siculum poteris regnorum arcessere vires
Hostis in excidium; ventorum laxet habenas
Eolus atque omnis furias erumpat ab antro,
Encheladus flammas, cyclopes fulmina et arma
Ethnea de rupe, pater Neptunus et omnis
80
Neptuni chorus ex imis super aestuus undis
Involvat rapido Turchorum turbine puppes.
Appulus et Calaber tellus insignis equorum
Quisque dabunt armenta, Agragas vel qualia quondam
Nutribat; Cumea deum responsa resolvet,
85
Hic ubi Dardanium Eneam sub rupe Sibylla
Ire ad conspectum docuit genitoris, ut omnis
Sub duce te Turchus diro sub Marte peribit.
Tot maria et portus non sunt sine classibus et quae
Proxima Caietae prospectat littora Circes,
90
Hic ubi diva viros saeva feritate luporum
Induit et tristes resonant ad sidera luctus.
Tot quondam rediens spoliis orientis onusta,
Tot victrix populorum, alio nunc debilis aevo
Quid mea Roma paras? Desunt tibi robur et arma
95
Et manus ob patriam pugnantum et sanguis avorum.
Non Remus et frater, quorum sub moenibus alter
Occidit, alter agit cum diis genitalibus aevum.
Fabricium quid Pyrrhe times Mummiumve Corinthe,
Emilium Perseu? geminorum victa sub armis
100
Scipiadum Carthago? Premit tot fulmina tellus
Martis et attritus vix est sine nomine pulvis.
Non genus Alcydae, quorum periere trecenti,
Non Decii superant, patriae dare Regule vitam
Non iterum te fata sinunt nec pignora Brute.
105
Morte iaces, vivis fama, qui passus Orati
Hostis in occursum post terga avellere pontem.
Non Marcellus adest nec Scaeva aut Scaevola, regem
Qui petat arsura Turchorum occidere dextra.
Victor ab exilio qui signa ex hoste recepta
110
Restituit patriae, tenui iacet obrutus urna.
Te dolor heu quantus feriet fortissime Cesar,
Si qua pios manes patriae modo gratia tangit
Seu magis astra colas, cum nemo obsistere Turco
Audeat et tanta trepident formidine gentes!
115
Magnum Roma cie saltemve arcesce Catonem,
Qui proprio docuit scelerare in sanguine dextram,
Si genus acre virum et pubem Mavortis alumnam
Condit humus, tantum monstrent ruitura labores
Moenia nec quicquam restet nisi nomen et umbra.
120
Hei ubi pro patria tua Roma potentia nunc est!
Exoriare aliquis Iuli de sanguine vindex,
Qui fidei accinctus clipeo vocet agmina regum
Caesareosque duces terrisque exterminet hostem.
Antistes sit Roma Pius, quo principe rursus
125
Laeta triumphales Capitolia ad alta videbis
Ire ducum currus victasque ex ordine gentes.
Me super Poenos Arabes Ethiopes et Indos
Oceanique manus austrum boreamque sonantem
Imperia extendet nullis confinia terris.
130
At tu dive pater, coelum cui creditur et spe
Cuncta foves hominemque Iovi si penitet alto
Concilias, pedibus quamquam gravis et gravis aevo,
Difficiles magnis superasti sumptibus Alpes
Vtque bonis tantum communibus aspera passus
135
Consuleres: haec una tibi via visa salutis,
Scilicet ut Christi reges qui signa sequuntur
Conveniant ubi te recepit modo Mantua primum,
Mantua principibus tellus delecta vocatis
Hostis in excidium. Quod si tibi longius aevum
140
Fata dabunt, Asiae solito ruet omine regnum.
Tu tamen ante Italum metire in proelia vires,
Discordes populorum animos regumque ducumque
Redde in amicitiam. Coeant in foedera gentes,
Omnibus una salus unum et commune periclum,
145
Sit labor unus et una indeficiensque voluntas.
Hesperia in Turchos totis vomat aedibus aurum!
Iunge acies tantum, Pandonides adde Latinis
Pandoniosque duces, Caesar, quos Marte fatigas.
Quam melius toto certasses corpore regni
150
In Turchos: haec ista decet non tempore tali
Militia et pulchri non sunt sine laude labores.
Imperium si quid solitae virtutis et altae
Maiestatis habet, fidei si vincula sentis,
Ante deum sancita (utinam non irrita) dextra,
155
Ne divina obitum pro religione recuses,
In Teucros iam verte acies et desine coeptis.
Non audis gemitus et caesae funera gentis?
Ante aras sanguis clamat tibi fusus ad aures,
Ante oculos strages hominum miseranda iacet nunc.
160
Quid tandem expectas? Muros quatit impius hostis
Marte tuos propiusque malum fit deside cura.
Tuque tuos urges; nonne hi Pandones et Hystri?
Si te nulla movet pietas nec gloria belli
Atque eadem mens sit, qui nos urgere tuentur,
165
Servitio potius premat et dominetur Amyrras
Quam tua iura volent. Ego te sate sanguine Iuli
Per patriam et quicquid pro relligione decorum est
Obtestor, per signa crucis, quam demon in orcho
Horruit effractoque expavit Cerberus antro
170
Eumenis et diri siluere Exsionis angues,
Haud operi desiste, ducem caput omnibus armis
Anguigerum et totis qui gentibus imperet unus
Instituas. Spes in te omnis, tu Romulus ille,
Tu Marcellus eris, Decius tu Caesar et ambo
175
Scipiadae et quicquid virtus Romana dedisset.
Tempus erit, quo (si dederint pia numina vitam)
Primus odorata redimitus tempora lauro,
Ni tua maiestas carmen mortale recuset,
Marte triumphatas accingar dicere gentes.