2.2
Liquerat interea candens Aurora cubile
Coniugis et radiis orbem lustrarat Apollo;
Quisque suas artes variis operumque labores
Prosequitur studiis. Turbant nova funera mentes
5
Implicitum sceleri: secreta per avia furto
Tendere quisque fugam tremula nec tutus ab aura
Nititur atque equitem longe execratur et odit
Emissumque atra rursus tellure Tipheum,
Qui superos ruere et caelum rescindere certet,
10
Quisque refert. Gemit ille suos liquisse penates,
Hic patriam et longa confectum aetate parentem,
Plorantesque alius gremio consortis alumnos.
Illum vexat amor, facinus formidat et ardet
Coniugis amplexus: Quis te nova nupta fovebit,
15
Frigida cum lacrimis oculos tumefacta iacebis?
Quin etiam sceleris trepidant meminisse nefandi
Damnatique ausus miseri si posse liceret
Paenituisse volunt lacrimas vocesque profusi
Talibus errantes feriunt conquestibus auras:
20
Quis deus in fraudem, quae nos insania traxit
Attentare nefas? Sanctum lacerare parentem
Et violare sacrum populosque in pace repostos
Vertere in arma simul civesque agitare tumultu
Non puduit miseros. Quid enim crudelius usquam
25
Prospexit tellus monstrumque infame per orbem?
Ora virum vivos nos et post fata loquentur.
Nec minus attonita (quamquam timor absit) in urbe
Flebilis auditur questus: gemit illa maritum
Germanumque soror, profugum dolet altera natum,
30
Quisque suam maeret sortem, dolor undique laxat
Fletibus ora piis. Triplici tum funere maesta
Magna parens equitis (tantum dolor ultimus angit)
Canitiem evellens terraeque illisa furentis
More ruit laceroque super procumbit amictu,
35
Lumina nunc palmis, nunc unguibus ora lacessit,
Nunc resupina solo, nunc prona exasperat iras
Crudelis divos crudelia sidera clamans.
Dira manus ambas nudosque elisa lacertos
Concutit atque animam paulum miseranda resumens
40
Iam conata loqui. Miserae dolor anxius ora
Occupat, exangues arescunt luctibus artus.
Quis poterat lacrimis non indulgere, cadentem
Exanimem quando convexo in limine matrem
Singultu medias intercidente querelas
45
Viderat, ut nati fleret scelus orba senectus
Funeraque et tales absolveret ore dolores:
"Obvius hosne mihi lusus, haec gaudia matri
Nate refers tandem? Fessae post longa senectae
Exilia haecne quies? Quotiens noctesque diesque
50
Errores deflens, ne quis tibi casus obesset,
Vota dedi superis, cumulatos thuris odores
Saepe tuli ante aras exoratura tonantem.
En caeli pietas! Sic te videt anxia mater!
Qui nunc fulgor eras populis, spectacula pendes.
55
Heu quotiens patriae luctus et bella parenti
Nate minabaris populumque involvere praeda!
Nunc ego praeda feror! Miseraene haec munera matri
Haec mihi dona refers, et regna et praemia sunt haec,
Quae mihi pollicitus, cum blandus ad oscula dudum
60
Fovisti algentes lacrimis gaudentibus artus?
Speravi requiem, veterisque iniuria facti
Iam poterat desisse: dedit nova causa malorum
Supplicia afflictae longe graviora senectae.
Heu dolor, heu lacrimas - extremo in funere nullus
65
Inferiasne ausit tenui producere pompa?
Sicne ille exilio quondam miserabilis ad me
Expectatus ades? sic me complexibus ambis
Languentemque tenes? quor fata infausta sequuntur
Exortem culpae et tristem sine crimine vitam?
70
Hei mihi secretis scelus occuluisse latebris
Cura fuit miserae: sic ire ad sidera rebar
Sorte tua partis olim decoranda triumphis.
Heu heu nate decus dudum et nova gloria matri,
Nunc dolor et lacrimae populoque urbique tuisque
75
Dedecus aeternum! Quae non memoraverit aetas
Tam crudele nefas, simul et damnaverit orbis!
Frondebit tellus, dum sidera fulciet Athlas;
Dumque auras ferient volucres et squamea pontum,
Tantorum scelerum Romam meminisse pudebit.
80
Dicebam infelix: Per te mi nate meamque
Canitiem obtestor, nostros orbare penates
Ne properes, animis iam frena calentibus adde.
Si te verus amor, pietas si vera teneret,
Non patriam insidiis divum nec fraude parentem
85
Captares. Patres abolere in pace repostos
Quid nisi triste malum? Nimis o fera gloria regno
Ventosumque decus tumidum te insistere suasit.
Quam melius teneris animam vagitibus olim
Inclusisse tibi, sceleris dum nescia tanti
90
Mens fuit atque aetas poterat minuisse dolores
Nondum luce graves et pubescentibus annis!
Iam iam parta quies populis et funere vera
Libertas sancita tuo est; scelus omne recessit
Et furor. Huic tantum miserae fortuna superbit.
95
Quid moror? amisi natum! Num tempus acerbis
Iam poterit tantos lacrimis lenire dolores
Plus mihi morte graves? Totosque in luctibus annos
Exiget infelix annis glomerata senectus.
O dii si vestrum est misereri et parcere victis
100
Aut si qua est pietas usquam mortalibus, auras
Aetheris invisas tenuemque includite lucem,
Figite qui valuit tantos peperisse furores
Infelicem uterum iustisque exurite flammis,
Dum dolor exuperat vires et lumina vitae
105
Obruere affectat nigrae spes anxia mortis."
Desinit in lacrimas, iterum furiata seniles
Sanguine perfusos vultus laniabat acutis
Vnguibus et terrae frontem concussa recumbit.
Nec minus horrendo diversa in parte tumultu
110
Miscentur manes; rapiunt genus <omne> furorum
Eumenides rapiuntque virum feriuntque ruuntque,
Viscera collacerant et aduncis unguibus acres
Vulnificos raptim exercent per membra labores.
Vnde duces bello clari, qui proxima servant
115
Arva piis, dubio simul obstupuere tumultu.
Quisque ad tela ruens quae tum dabat impetus arma
Corripiunt, tamquam vivos fera bella fatigent,
Iamque acies strepitus incendia et arma ruinas
Ante oculos volitare putant. Stupet inscia rerum
120
Turba ducum, ante alios qui primus in agmine praestat
Scipio, cui tantos dedit Africa victa triumphos.
Assurgens cubito intrepidus circumtulit hastam,
Cui tum nixus erat: "Nondum vetus excidit ira
Atque iterum insultat nostrae ferus Hannibal urbi
125
Excidium referens populis Latioque ruinam
Aut Pauli ante acies insignem quaeritat umbram.
Ibo animis contra: nunquam mihi gloria maior,
Vincere quam Poenos urbem patriamque tueri."
Prosiliens raptim gressus per opaca nocentum
130
Tartara tendit iter, passim circumspicit umbras
Pallentes Erebi Stygiae noctisque tenebras.
Dirarum furias tantum crudescere sentit
Vnius in poenas stimulisque agitare colubras
Horrescitque tuens: "Patriaene hac sorte rebelles
135
Plectuntur miseri dominisve infanda parantes?
Heu tibi dire deis miles! me me indice saltem
Debueras superum et patriae non temnere curas."
Tum magis insultant furiae, magis urget anhelas
Ira deas. Diro flectebat ab omine vultum
140
Scipio, nam patriae pietatis imagine raptus
Tot scelerum poenas longe indignatus abhorret.
Tartareis postquam sacrum caput extulit umbris,
Luminis et caeli fruitur melioribus auris;
Ad tumulum rursus mortales induit artus.
145
Hic simul ossa nova glomerari in carne videres,
Atque ipsum liquida spirare in voce cadaver
Pallentesque animam sensim vegetare per artus
Coeperat et prisca fieri gravitate verendus.
Ille sepulcrali respersus pulvere pectus
150
Discutit, inde humeros pallentiaque ora genasque
Detergit manibus, nigranti aspergine tinctos
Ventilat inde pedes, meliore afflatus in aura
Se videt agnoscitque homines Latiumque locosque
Tarpeiasque procul quondam Capitolia rupes,
155
Hinc Tuscum Tibrim et Carmentis moenia vatis
Fatidicae, quae non cecinit nova casmata Romae.
Vix pedibus superinsistens pavidusque tremiscit
Virgulti in morem, donec vestigia pressit
Fortius et robur gracilis natura recepit.
160
Ocior igne Iovis rapidisque citatior austris
Emicuit macies pallorque recessit ab ore.
Carpit iter validus, tandem super astitit urbi.
Miratur campos raro sterilescere cultu,
Miratur niveas pecudes errare per agros
165
Porcorumque greges patulosque in cornua tauros
Et genus omne simul pecorum, genus omne ferarum.
Disiectas hinc inde domos veterumque labores
Vndique collapsos, turrita palatia quondam,
Nunc aequata solo, celsi radiata Colossi
170
Culmina et ingentes quas ipse instruxerat aedis
Defecisse videt, simul et traxisse ruinas
Templa deum, fractas hinc inde astare columnas.
Iam spirare animas, vivas iam reddere voces
Marmoris hinc formas, passim nisi fracta iacerent
175
Membra, videt veterumque animatas paene figuras,
Ante triumphales titulos virtutis honores,
Frusta minutatim torrenda in calce parata
Ingemit et longe vectos aliunde labores.
Progressus tandem media proficiscitur urbe
180
Collustrans hinc inde oculis; variare figuras
Atque habitus hominum cernit paulumque moratus
Haec secum: "Quaenam gens haec tenus inguine vestes
Quae gerit et pedibus nimium gradiuntur acutis
Villosoque comas umbrantur et ora galero?
185
Horum ego iam memini quondam attrivisse furores,
Barbaricos quando domui. Num forte sinistra
Victores nostris opibus potiuntur et urbe?
Effera gens nimium in luxum te Roma subegit,
Quam totiens tantis protexit ab hostibus ingens
190
Scipiadum virtus, acies ubi Martius ardor
Fulminis in morem totis exciverit oris.
En hinc quis strepitus? cursim adventare togatos
Prospicio verbisque loqui nutuque latinis.
Hi num Romulei proceres? haec Martia nostrae
195
Militia est urbis? sanctusne hic forte senatus?
Frondentes hederae et postes ubi laurus obumbrat,
Hos video nimias agitare in iurgia vires.
Iam satis hoc: rediit virtus, nostraeque peracta est
Spes longinqua viae. Poteram requiescere saltem
200
Tutus apud manes, animum quando irritus hausi
Exuperare Erebum rursusque ad fata reverti."
Indignatur adhuc externa a sede profectos
Aspexisse viros urbis connubia fungi,
Quae totiens reges iam dedignata maritos.
205
Conscius hic solita veterum virtute minores
Degenerasse dolet viresque in sordibus omnes
Effluxas Latii et tantum superesse ruinas.
Laxus humi residens auras captabat aperto
Pectore et afflicto flabat suspiria corde,
210
Nec lacrimas tenuere oculi salsaeque per artus
More nivis guttae fluxere ardore liquatae.
Tantus ubique dolor membrorum robora laxat,
Suspiransque graves erumpit ab ore querelas:
"O patria, o tellus divum, domus alta Quirini
215
Imperiosa viris, mundi regina subacti
Terrarum genitrix omnis simul aetheris altrix,
Quae genuisse deos potuisti et lumine caelum
Illustrare tuo superisque extendere laudes,
Iam deserta iaces: cecidit vigor ille Quiritum,
220
Virtutum princeps. Nil heu nisi nomen et umbra
Restat et antiquae tantum levis urbis imago.
Hei ubi siderei proceres, en indita virtus
Illa virum! Cecidit divini seminis ardor,
Magnanimum heroum iam degeneravit origo,
225
Aetheris antiqui clementior aura recessit.
Haec urbis facies, qualis cum frigore primo
Arcadiae saltus, ubi Iupiter horret ab astris,
Laxat hiems frondes boreasque excerpit honorem
Arboribus, si quando gelu pulsantur et imbri.
230
Vastities horret, foliis nemora alta caducis
Strata iacent, feriunt ramorum excelsa procellae,
Vndique procumbunt ruptis radicibus orni.
Si rapidus flammas volvat Vulcanus ad auras,
Tunc nemus omne flagrat, dilecta cubilia nimphae
235
Diffugiunt celeres nullaque in fronde virescit
Lucus, et exusti restant sine cortice trunci.
Heu nimium praeceps, nimium furiosa vetustas
Acceleras nimiumque ruis matura sub aevo,
Insignes rerum vires et singula vertis
240
Ardua paulatim mundumque exosa resolvis!
Iam iam carpit iter surgit qua parte superbum
Ilium et admirans pontem fluctusque ruentes
Turritamque arcem summumque ad sidera culmen:
Conspicuis - inquit - tantum haec aequanda vetustis
245
Moenia. Si Priamus tanto iam robore Troiam
Munisset, nullis violassent viribus olim
Vertissentque solo fumantia Pergama Grai."
Tum festinat iter multos celerare gerones
Prospicit et manibus ingentia volvere saxa
250
Semiferis similes satiris; pars agminis illuc
Convectat silices alta de rupe recisas,
Pars terit advectas, operi pars miscet arenas;
Beltramum ante alios, qui calcibus ilia nudis
Tundit equi frustra, manibus quem nixus et armo
255
Vix tractim impellit, nutuque et voce lacessit
Saxiferum vulgus segnesque in calce clientes.
"Ferte citi ferte! - exclamat - properate labores
Turris et ambitus murorum, haec moenia quando
Cingere constituit summus pater omnia tractu
260
Vrbis opus longo! Tantos Beltrame paratus
Aggredere intrepidus: durus labor ardua vincit,
Omne quidem facile est animis audentibus altum.
Tum mage fervet opus: totos cyclopas ab Ethna
Prospiceres ruere; magnum cum robore caelum
265
Debellare parant ac montibus insuper altis
Coniiciunt montes et in aethera surgit Olimpus."
Ingressus templum teretes hinc inde columnas
Miratur tractusque loci et testudinis altae
Fundamenta iaci, paulatim assurgere muros
270
Gaudet et hanc longe molem superare vetustas.
Pyramidum sileat celebris fastigia Memphis
Mauseolique labor, cedat Babylonia moles
Et quae marmoreis late suffulta columnis
Tot simul ingentes Asiae struxere labores
275
Templa solo Triviae penitus fundata palustri.
Dirigit inde pedes, ubi nunc domus alta monarcae
Tollitur antiquis non concessura triumphis.
In foribus timor in superos sanctumque pudorque
Iustitia et pietas, opere associata frequenti
280
Pone fides sequitur, nullo violabilis aere
Gratia stat simplex, quam raro in praesulis aedes
Isse reor: multos solet id iugulare potentes.
Felix qui nullo nimium speraverit auro!
Aulai in medio summoque in culmine regnat
285
Maiestas gravis imperio vultuque verendo
Iudicium sequitur fecundo in pectore verum
Consilium gestans viridique adoperta colore
Spes et amor, grati longe immortalibus ambo.
Haec propter totum virtus quae temperat orbem,
290
Candida religio sacrata in sede coruscans
Ad superos ostendit iter, monstratque colendo
Simplicitas hominum qua vi superevolet astris.
Gloria post longos et fama aeterna labores
Insequitur biiugoque super concordia curru
295
Eminet et rerum seriem regit Athica Pallas.
Plurima per muros hinc inde effulget imago.
Haec post longa quies residens secura sub alta
Otia pace terit meritisque rependit honores.
Hinc studia ingenuis antiquae laudis et artes
300
Athica demonstrat quae sit natura quibusve
Cursibus errantes stellas represserit Athlas,
Qua trepidet tellus, qua vi maria alta tumescant,
Vnde animae inspirent homines volucresque ferasque,
Quae regio in terris Cereri sit quaeque Lyaeo
305
Gratior aut saltus maiora armenta coronent.
Post aulas vergens penetrali in sede receptus
Lustrat Aretinum crocea sub veste Iohannem,
Qui tum forte legens leni sub voce labores
Scipiadum magnis animos pensabat ab actis
310
Romanosque duces meritis super aethera vectos.
Ille autem ad nomen tacitas erexerat aures
Scipiadum; dum se se armis confringere Poenos
Audit et hostiles iam debellare catervas,
In medium tales prorumpit ad aethera voces:
315
"Ille ego qui totiens almis victricibus olim
Spem patriae ante annos mediis in caedibus ardens
Paene auxi extinctam, cum saevus inhorruit armis
Hannibal et nostris undarent stragibus amnes.
Inter tot furias bellorum primus ad oras
320
Produxi hostiles ausus contemnere vires
Fortunae. Fuit ingenti pro numine virtus
Et patrum studiis animus mihi maior et ensis.
Edomui Lybiae populos, tot regna tot urbes
Sub iuga Romanae posui dicionis et orbem
325
Occiduum statui. Cura est mihi credita fratris
Imperiumque urbis, strueret cum bella Philippus
Antiochique furor. Totiens domuisse rebelles
Glorior atque Asiae fratri peperisse triumphos.
Vnde tot invidiae: studium sine laude virorum est
330
Polluere illustres et rerum carpere famam.
Quin etiam cinerum ne quid sibi Roma meorum
Iactaret manesque meos tenuisse sepultos,
Sponte tuli exilium. Meritis haec gratia, postquam
Restitui decus omne meis ac paene ruentem
335
Italiam tantis tutatus ab hostibus armis.
Laudibus his cesset quaecunque est gloria gentis
Externae Graiumque simul, licet aemula virtus
Herculis ingentes olim simulaverit actus.
Mille licet dederit Iuno implacata labores
340
Atque humeris caelum tulerit spoliumque leonis
Lerneamque datis facibus tremefecerit idram
Ileumque Pholumque Erimantiadumque furorem
Stimphalidasque arcu, vel si cumulentur in unum
Idra et Scilla et aper triplicis Gerionis et umbrae.
345
Antheo vires tellus infundat et ater
Cerberus horrendis feriat latratibus auras:
Omnia vix nostros poterunt aequare labores.
Haud dextrae colus apta meae nec Lidia coniunx
Horrentes humeros molli derisit amictu,
350
Non ego Amazonidum traxi ferus arma puellae.
Vis mihi maior erat; nam me sublimis agebat
Gloria, cum totiens Romanis arcibus hostes
Averti atque omnis per me tulit orbis habenas.
Nondum bellorum studiis, sed viribus impar
355
Quisque fuit ductor. Vitiis a stirpe recisis
Aetatis florem duro exposuisse labori
Cura fuit, Nobis victa Cartagine virgo
Illustris delata. Oculos licet illa nitentes
Gesserit aut quales nimium laudata Pelasgis
360
Tyndaris ardenti donis cumulata marito
Iussa dari, belli quamquam mihi iure liceret,
Non tamen usque meum tetigit captiva cubile.
Exuperare animum flammasque libidinis acres
Laudis erat. Divum cantet licet altus Achillem
365
Graiorum vates et felix Mantua Troem,
Hic nisi nemo fuit, nostras qui carmine laudes
Altius extulerit, patrem qui tollere sacrum
Nititur, in viles usus ni mergat egestas."
Talibus obstupuit dictis Aretinus et actis
370
Collustrans oculis, dubiusne illuserit arte
Aut ope Peonia fuerit revocatus ab orcho,
Quae fortuna virum circumferat inscius haeret.
Obtutu spectans humeris haerere lacertos,
Membra simul vivo penitus spirantia pulsu
375
Miratur: "Quis te traxit casusne deusne
Sedibus a stigiis nigroque erumpere Averno
Ad superos, cum tot Furiae iuxta atria Ditis,
Gorgon et horrendi custos sit Cerberus antri?
An superum iussu venias, ut luseris arte
380
Mentibus humanis fictoque in corpore vultus
Ostentes, quales tenuit dum vixerit ille
Scipio, quem nuper vana mentiris in umbra?
Saga phynecea tumulo mala carmina fraude
Forte dedit; pelago ruis an telluris hiatu?
385
I procul ad manes stygios atque aethera lustra
Spirantesque viros, dum nos hic vita reservat."
Tum Romanus ad haec: "Quamquam volitare figuras
Morte obita fama est umbrasque illudere vivis,
Ne turbere animo neve exhorresce precantem
390
Ad papam ingressus; neque enim te laedere manes
Velle putes nostros, suetus cum saepe labores
Scipiadum legere et memoranda rependere facta.
Imperio magni venio Iovis: ille tenebras
Rupit et e Stigiis supera ad convexa levavit
395
Meque iterum dedit humanis et luce potiri.
Quod te per lacrimas, dudum quibus ora caducis
Fluxa vides superasque poli quibus uteris auras
Fortunamque urbis, nostri quae sola reductus
Causa fuit tantosque ausim tolerare labores,
400
Ante pedes sacri quaeso genitoris et ora
Duc Aretine. Deos sic tu maioribus oro
Muneribus potiare patris, nam fata polique
Et tua te virtus merita ad maiora reservant.
Duc - iterum rogat - et sacrum me admitte parentem
405
Immeritumque licet. Patrios non ille refellet
Affatus, pia vota solet lacrimasque precantum
Mollius accipere et fessis succurrere rebus,
Cui caput ante alios ornet licet alta potestas.
Iam memini quondam imperio sublimis et armis
410
Supplicibus sua iura dedi facilisque rogatu
Ante acies quamquam victor. Fortuna modestos
Esse animos vires regni tumidosque ruinas
Edocuit summisque diu non fidere rebus."
Ille tamen victus precibus lacrimisque rogantem
415
Romanum implicuit dextra monuitque vereri
Pontificem. "Gratum est patriae spectare parentem,
Cui meriti virtus ausa est includere tantum."
Ergo ut erat gemitu laceroque inhonorus amictu,
Mente gerens casus tristisque exordia facti
420
Militis, illacrimans urbis miserabile fato
Ante patrem manibus supplex et poplite flexo
Haud rudis eloquii sic ora trementia solvit,
Quae magis indigni commendat gratia luctus:
"Dive virum Nicolae, inopem qui numine Romam
425
Quinte tuo extollis, tantos miserate labores
Solus et antiquas qui nondum despicis artes
Romanumque decus, Stigiis de sedibus unus
Ausus ego ad superos vastae telluris hiatu
Rumpere. Scipiades eadem nos cura repostos
430
Vrbis habet, quondam tenuit quae in tempora vitae.
Iamdudum infremuit tumidos de plebe rebelles
Rumor apud manes patriae insaevisse parenti
Et violasse sacrum. Poenorum qualis ab armis
Tempestas mihi visa iterum. Sic infera pugnas
435
Extimuit Romana acies: nos bella gigantum
Credidimus trepidi vel hiulci fulminis iras
Ob scelerum poenas irataque numina genti.
Hei ubi prisca fides! tanto cur turbine miscent
Otia mortales finesque egressa modesti
440
Libertas nimium rerumque exaucta superbit?
Quid faciunt miseri, tibi cum caelestia parent
Infernique sinus? Vbi nunc vetus ille priorum
Virtutum fulgor? Vetus illic Roma quiescit,
Robur et arma virum: nequeunt mansuescere tantum
445
Relliquiae sordesque hominum, quos undique fluxum
Confecit populos extrema in tempora vulgus.
Hosne iuvat saevire, iterum quod moenia rursus
Extruis et Romam, si qua est, insignibus ornas
Extollisque opibus pacemque impendis et annum
450
Laetitiae exortem bellis, unde aurea fulget
Roma et congestis opibus cumulata triumphat,
Reddere praereptos iterum dignatus honores
Et civile decus, census augere paternos
Omnibus et maior rerum data copia templis?
455
His quamquam aspirent felicibus omnia fatis,
Tu tamen excelsa moderantius utere sorte
Imperiique manu. Meritis excellere malis
Et pietate alios, quae sola in principe virtus
Eminet, exemplum cum sis pietatis et auctor
460
Ante omnes decet esse pium monitusque supernos
Fortius accipere atque ipsi non parcere vitae,
Si iubeat pietas. Populorum vita salusque
In te omnis, cuiusque humeris incumberet orbis
Milibus e tantis cum factus ab aethere dignus.
465
Nec tibi, sed totis genitum pia cura superni
Instituit populis: ergo reminiscere, quando ...
Gentibus esse caput mundoque impendere leges,
Siderei meritis recludere limina caeli,
Indignata viris exposcere numina pacem.
470
Tunc deus aspexit mundum, cum dulce ferenti
Pondus eras matri, tunc arrisere corusci
Numina cuncta poli et patriae spes aucta Latinae,
Cum tu maiores adolebas dignus in annos
Atque ingens virtus meritos spectaret honores.
475
Surgere iam poterat neglecta et squalida Roma
Et veteres haurire animos maiorque videri,
Tum quoque communi felix adolescere sorte,
Cum melior per te longe sibi redditur orbis.
Ante tuos ortus miserandum et flebile numen
480
Roma fuit. Tandem triplices laetata per omnes
Te surgente gradus, tribuit quos ipsa, meretur
Ante alias veniam populos spectata per omnes
Sacra diu nomenque tuum templumque dicabit
Gentibus: hic totus Romae laetabitur orbis.
485
Sis pater ergo memor patriae telluris amatae
Numinibus, cineres ubi tot tumulantur et ossa
Pontificum sacroque hominum perfusa cruore
Vndique terra rubet. Fidei manet alta supernae
Hic pia relligio verum caput urbis et omne
490
Imperii decus et Petri, cui sanguine primus
Partus honos templi caeloque infusa potestas.
Ergo iterum altricem mundi pater aspice terram.
Imperat ille deis fortunae et rebus et astris,
Qui sibi nec patitur mentis sordescere lumen
495
Vimque animi, imponit qui frena libidini et irae.
Ille quidem felix princeps et celsior omni
Imperio et populis opibus quoque maior et armis."
Haec postquam effatus, subito velut umbra recessit
Spiritus ad manes corpusque reliquit in urna.
500
Ac veluti ignitas si quando per aethera sursum
Intenti aspicimus noctu volitare favillas,
Igne micant tenui, mox nulla in corpora lapsae
Deficiunt, subito aspectu solvuntur in auras,
Aut ubi quam sidus vulgus putat ignea currit
505
Rima polo, celeri raptu se condit in astris.