Panormita carmina varia, 70

70. pro Marcetto ad Montientes

Qui colis ac servas nostram, dive anguifer, urbem,

Et vos quos genuit pulcherrima Montia cives;

Accipite ac celebrate sacras quas munere mitto

Relliquias, gratique illis persolvite honores.

5

Quae sibi legere hanc patriam et fecere beatam.

Ipse ego natali potui nil gratius urbi

Reddere, nec divis acceptius. O ego felix,

O ego ter felix, patriam qui numine donem,

Numen qui patria atque beem, patriamque deosque.

10

Aeneas Latio clarus pietate penates

Intulit, et nulla hac virtute insignior extat;

Verum ego non tali laudem pro munere posco,

Sed divum patriaeque simul telluris amore.