41. ad Ronchetos Tansaligardorum rus Campipetri
Conspicuos potentes
Vsquam viros celebro
Sint quia moribus flos.
Ii cupiunt honores,
5
Rura struunt, agellos
Dant homini colendos,
Taliter ut bubulci
Stent hilares in arvis.
Tansaligarda proles
10
Constituit colonos
Rure suo salubri,
Quod ditione avita
Confabricavit heros.
Predia tanta Roncos
15
Dixit amans agrestes.
Nobilis hec propago
Interiit misellis
Anxia cura preceps.
Sunt et opes adempte
20
Stirpe cadente tanta.
Roncea stirps refleres
Tot procerum ruinas
Ni tot agros haberes.
Quisquam cupit locuples
25
Vel fieri laborans
Aut aliunde partis.