Guarino Veronese carmina, 62

Testo base di riferimento: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


62.

Tibi non auro nitidam mitto

Pateram, non purpureo vellere

Chlamydes, quas artifici pectine

Syrus insignit, non viventem

5

Lapide ex pario statuam. Nam quid

Locupleti donet inops rerum,

Tibi praesertim, Ludovice, tuam

Animo, virtute atque ingenio

Sobolem exornans simul et patrem

10

Egregium te gnato dignum?

Non praedia, non quibus exundas

Cumulato cornu divitias

Magni facis, ut dulces undas

Heliconis amoeni suavemque

15

Phoebi citharam resonantesve

Comites Phoebi Musas, quae urbes

Populosque superbos et gentes

Mediis ex morsibus eripiunt

Mortis; sic dignos laude viros

20

Aevo donarunt perpetuo.

Igitur tenerum hoc capies carmen

Veluti ingenioli primitias

Desueti vel reducis Musae,

Quod Benacum dum lustro tuum

25

Temptavi ludere. Iam nosces

His non minus undis Pieridas

Versarier atque Minervam, quam

Virides nymphas et pisciculos.