59.
Splendidus ut vernum sol lustrat lumine taurum
Ac gelidas coepit succendere lampade terras,
Non modo sublimes vestiri gramine colles
Verum etiam pressas cernis splendescere valles
5
Floribus ex variis, e coeno lilia nasci.
Haud secus ipse tua radios virtute micantes
Cum spargis sordemque meam fulgore pererras,
Florida de nostro sententia germinat agro,
Fama virens oritur, quam tanto ardore creasti.
10
Quae verax utinam doctas venisset ad aures
Nec te mirifica clarus pietate Maphaeus
Falleret, aetatis certissima gloria nostrae,
Ingenium cuius, virtus, sapientia cantat
Summa virum. E parvis ingentes tollit amicos
15
Eque luto vivos subtilis imaginat, ut iam
Antiquum memorant finxisse Promethea formam.
Me tamen haud fallet, meme intus et in cute novi.
Te modo ne fallas: quod sum fueroque fruare
Omnibus in rebus proprio, Baptista, Guarino.
20
Scribam aliquid quo sim Latio celebratior omni
Sponte mones: quae vena satis viget illa virosque
Mulceat aut doctos aut non carpatur iniquis?
Fac vigeat: quae digna manent hoc tempore ubique
Praemia scriptores? Quis honos, cui gloria vati?
25
Martia tela valent, vis, insidiaeque dolique,
Regna tenent Cleopatra procax, Parmeno, Gnatones.
Quis ni tranquillo deduxit pectore versum?
Nec simul esse potest versus et cura peculi,
Me vero assiduis mala percutit inopia telis,
30
Virgo ferox facie nullisque domabilis armis:
Nam quotiens iubet haec, miles sua pignorat arma.
Inter vagitus natorum haud audio Musas
Et, stimulante fame, divina ambrosia, nectar
Haud saturant: qui non sitiant sunt illa deorum.
35
Vos, quibus ingenium est, Pallas monstravit et artem
Resque domi et lata nummus iacet amplus in arca,
Scribite, magnanimumque ducem diffundite in alta
Sidera. Materiam praebet terraque marique
Tot rebus gestis partosque ex hoste triumphos.