Guarino Veronese carmina, 58

Reference basis text: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


58.

Sic animam aetherea servet Nicolaus in arce

Marchio magnanimus meritis pro grandibus, ut iam

Maxima per cunctas celebratur gloria terras,

Vt sacra Christiferae custodit Virginis aedes

5

Corpus humo clausum. Magnis cum sumptibus ipse

Aedificans templum, venia donavit et ara

Munere pontificis, sanctae pietate parentis.

Dehinc laudes aliae maiora volumina poscunt.