Guarino Veronese carmina, 56

Reference basis text: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


56. carnificis detestatio

Si natura dedit lacrimas mentemque benignam

Vt miserer miseros afflictaque corpora soler,

Caedibus ast hominum, laqueis et strage cruenta

Laetabar, velut ursa lupus leo sanguine crassus,

5

Quippe hominem exueram, mores mea corda ferinos

Induerant. Animam ceu saevi bellua ponti

Evomui; iaceo digne ceu bellua caeno,

Alitibus canibusque feris laniandus et ursis.