Guarino Veronese carmina, 49

Reference basis text: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


49.

Salve cara parens, omni memorabilis aevo,

      Cara parens, magni numinis instar habens.

Quas tibi, quas dicam, mater suavissima, grates

      Quae tibi pro tali munere dona feram?

5

Namque per insuetas tua venit epistula valles,

      Haud nostrum dubitans sponte subire larem,

Cum sacros fontis collisque relinquat apricos,

      Ridentis agros, florida prata, lacus.

Ad natale solum precibus me accersis amicis

10

      Et placido revocans me petis alma sinu,

Quosque diu reditus avido sub pectore verso

      Invitas ultro: sic iubet altus amor.

Defuit hoc largis quos tradis honoribus unum,

      Hic mihi ceu summae laudis acervus adest.

15

Nil mihi quod civi decorando cedat omittis,

      Amplificas titulis, sedula, reque iuvas.

Quocirca nihil est tam durum immane feroxque

      Quod pro te atque tuis laudibus effugiam.

Edictum sequor et maternis audio iussis

20

      Inque sinus solitos laetior advenio.

Vnum oro, spatium et redeundi tempora sume

      Commoda, sic rebus consule et ipsa meis.

Nonne vides? Terra et pelagus coniurat in arma,

      Caeruleos bello Mars ciet ecce deos.

25

Cessit honos agri, vomer conflatur in ensem

      Squalidaque abductus arva colonus avet.

Pacis amans Musa tranquillas expetit urbes

      Et quae facta canit bella, futura fugit.

Vt strepuere tubae, iuvenes Helicona recusant,

30

      Non locus aut cura est artibus ac studiis.

Dum furit interea terris atque aequore Mavors,

      Hic velut in portu lentus agam requiem.

Nec tibi me retraho, at meliora in tempora servo

      Meque tuis trado laudibus et decori.

35

Ast ubi depositis mater florebis ab armis,

      Mitis et exuta casside Pallas erit,

Ipse tibi tenues mecum revocabo Camenas,

      Vndique si quid erit noster Apollo canet.

Desine iam putridas lymphas ranamque loquacem

40

      Obicere aut civis quas emit assis aquas.

Est hic magnanimus princeps, clarissimus heros,

      Marchio munificus iustitiaeque nitor,

Qui me praecipuo amplecti dignatur amore,

      Et vitae auxilium et commoda multa ferens.

45

Est patris similis stirps tanto dignata parente,

      Patris ab exemplo me Leonellus amans,

Estensis decus hic gentis cultorque bonorum,

      Cui Musae dulces atque Minerva favet;

Moribus in quorum placidis vultuque sereno

50

      Et liquidi fontes et philomela sedet.

Fertilis hinc gremio decurrit copia pleno.

      Cum Iunone venit Liber et alma Ceres.

Te tamen, urbs veneranda, bonis praeponere tantis

      Audeo tu vitae spes requiesque meae.

55

Hos annos animosque tibi corpusque dicavi

      Atque Guarinus ero tempus in omne tuus.