Guarino Veronese carmina, 12

Testo base di riferimento: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


12.

Cui mea cui potius metra qualiacumque dicaro

Quam tibi, quem virtus, quem stirps, doctrina decorat,

Strozza, decus Musis, patriae sobolique vetustae?

Pro pietate soles nostris alludere nugis:

5

Carmen ut aggrediar Galeoti et laudibus instem

Auctor es et stimulus. Quocirca ad coepta faveto.

Tempora ad haec vitam iuvat extendisse morantem,

Quae celebres virtute viros atque artibus edant,

Vt merito genitos rear esse prioribus annis,

10

Qui, ceu terra ferax, altis viruere virorum

Ingeniis, famae cum spargebantur odores.

Aspice quot legumque et iuris Apollines extant,

In vates primos sua qui certamina ponant.

Quocumque accedas, hominum qui corpora sanent

15

Aesculapi occurrunt et ferme a morte retractent,

Nec minor est animos quae mulceat addita cura

In spes atque metus, acres in corde tyrannos.

Militiaeque duces florent: nimis inclita Pallas

Casside terribilis et spreta tristis oliva.

20

Quam secreta Dei maiestatemque repostam

Mens rimata hominum sedes penetravit Olympi!

Has Christi pugiles linguae dulcedine pandunt

In populos inopes habitu, sed pectore dites.

Quae cantus ratio, vocis quae mella canorae!

25

Cedat ut Amphion, stupeat, si viveret, Orpheus!

Praecipue fidibus Ferraria nostra triumphat.

Fama est eloquii dulces emergere fontes,

Vt conferre gradum priscis conentur, honores

Si modo praestentur pacisque alimenta benignae.

30

Blandior una micat taciturna vicaria matris

Naturae; solitas format res, mira creatrix,

Insolitasque simul: videant hiberna rubentes

Ac generare rosas, Cancri fervoribus alti

Lilla candere at glaciem camposque nivales

35

Aestibus in mediis; hominum cum corpore mixtos

Continuabit equos, pardum cervice iuvenci.

Aedibus eximium praestat templisque decorem,

Ornat equos ornatque viros, nemus, aequor agrosque.

Risus ab hac lacrimaeque fluunt, labor inde quiesque,

40

Gaudia, tristitiae, spes et formido notantur.

Ipsa bonis longum spondet mortalibus aevum

Historiaeque modo gestorum effingere laudes.

Haec sibi virtutis praeclarae et stirpis honestae

Deligit artificem Galeotum, elementa profudit

45

Huic secreta, modos penitus rationis et artis

Mentis et intuitum, proprias cum mente figuras.

Consiliis agilem tribuit super omnia dextram,

Vt quod pectus habet, manus et respondeat extra.

Si facies igitur viventis imaginat ullas,

50

Verior utra fuat multum dubitaveris, at, si

Vita hominem functum, superas revocatus ad auras

Vt sit adhuc credas. Natura relucet in arte.

Haec sequitur, dux illa praeit. Vestigia nusquam haec

Deserit, illa suas vires mirata recenset.

55

Gratia cuique operi est magno commixta decori,

Quae, mentem alliciens, oculos furetur amantes.

Ecce, fides dictis, Nicolai patris imago,

Lumine quem cassum modo patria luxerat orba,

Editur artificis digitis: industria qualem,

60

Quam veram effigiem monstrat, labra, lumina, frontem

Atque genas. Quisnam iuvenisque senexque vel infans

Non dominum agnoscat notumque salutet, adoret?

Principe quis viso lacrimis non flevit abortis?

Aspecto gratantur hero quasi luce renato.

65

Impetus est nobis cunctarier: "Optime princeps,

Care pater patriae, quibus es remoratus in oris?

Cur fugis afflictos? Quae causa aut casus ademit?"

Hinc Leonellus adest natura insignis et arte,

Quem spirare putes, tabulae licet aspicis umbras:

70

Par genitus patri, notae pietatis alumnus,

Gloria defuncti, populi solatia moesti.

Quantum turba frequens morientis imagine visa

Indoluit, tantum propius Leonellia cunctos

Recreat effigies, vivique figura medetur.

75

Quas tibi pro meritis reddet Ferraria grates,

Mortua cui domini quasi corpora reddis amati,

Artis et officio vivum producis et auges?

Praemia quae, Galeote, feret, quam tollis in astra

Nomine grandisono? Naturae arcana parentis

80

Mensuras, moles, simul incrementa modosque,

Iuncturas callens membrorum, longa, propinqua,

Quorum tanta tibi est donata peritia, tantus

Ingeniique vigor, divina ut Roscius arte

Emineas: inter veteres primaria sedes

85

Traditur artifices. Comitem dignabitur ordo

Pictorum illustris, celebrat quos docta vetustas:

Sanguine Romano Fabius, Cornelius atque

Actius et, Graia Creti de gente, Timanthes,

Protogenes, Zeusis, Panaeus frater, Apelles,

90

Solus Alexandri meruit qui pingere corpus,

Phidia, qui coepit formas pinxisse venustas,

Mox Pario vultus duxit de marmore vivos.

Horum te ingeniis manus ipsa et mentis acumen

Annumerant, sed pura fides, prudentia amorque

95

Carior ut regi fias fecere, bonorum

In quo spes omnis: quique artes haurit honestas,

Nobilibus vigilans studiis, Leonellia spectat

Sceptra, petens longi sibi praemia certa laboris.

Aspice: diversis venientes partibus ulla

100

Ornamenta ferunt regi, quibus ora vel aures

Oblectent: etenim portum hunc legere quietum,

Ad quem vela sui valeant intendere cursus

Firmaque iactetur vigilantibus ancora votis.

Hinc honor, hinc laudes, hinc rectis gloria factis.