9.
Corpus ut in membra, rursum membra ipsa licebit
Dividere in partes, numeri est sic formula triplex:
Periodon appellant et kola et kommata Graii,
Ambitus et membra dicta atque incisa Latinis.
5
Ambitus est verbis perfecto clausula sensu,
Isque duplex: vel enim solo stat clausula membro:
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Pluribus aut membris: duo terna haec sive quaterna:
Oramus, prohibe infandos a navibus ignes.
10
Parce pio generi et propius res aspice nostras.
Res perfecta quidem, reliquam tamen ordine spectans,
Membrum appellatur; nondum est sententia plena.
Dic mihi, quam longum poscit constructio membrum?
Senari versus sit terminus unus abunde,
15
Sive modus quem non defessus spiritus edat.
Incisum membri pars est minor, ipsaque nondum
Explevit sensus: O terque quaterque beati.
Dictio connexa est numeris, plerumque soluta est.
Solvitur, ut sermo neglectus, epistula lenis.
20
Haec tibi connectunt: numerus, iunctura vel ordo.
Ordo petit crescant ut dicta: Hic improbus, hic fur,
Hic latro, crudelis gladiator, proditor urbis.
Naturae cursum: vita et mors, proelia palmam.
Claudatur verbo sensus, nisi durior exit.
25
Hinc iunctura vetat vocales, consona crebra.
Syllaba quae finit non incohet: arma manebant.
Vox eadem ut rara: cor cordis, cordaque corde.
Durius s iunges x, quod probat auris et ora.
Iam saevus Xerxes fertur rex undique victor.
30
Plura sub hoc genere, docilis quae sentiet auris.
Dic, quibus est numerosa modis oratio nobis?
Vt res amplifices, ut magnis laudibus ornes,
Et si digna magis quam maesta negotia tractas.
Ipsa pedum brevitas numerum facit esse citatum
35
Procerique pedes tardum fluxisse iubebunt.
Quod si contendis, celeri pede currere tenta,
Sin res exponis, incessu tardior ito.
Iambus humi serpit, conscendit in ardua paean,
Dactylus utrumque tractat, sociabilis hospes.
40
Primus principii paean viget, at iacet imo,
Commodus adveniens paean stat fine secundus.
Creticus extrema atque exordia suscipit apte.
Dactylus extremum chorium praeit et sedet imus.
Aptus ubique sedet docmius tolerabilis hospes,
45
Si modo rarus adest nec aperto noscitur ore.
Spondiis geminis et clausula dulcior exit.
Duxque trochaeus amat post se ventare molosson.
Audio concinne binos in fine trochaeos.
Iambus spondium subit atque pyrichius audax.
50
Consonus et iambus spondio praeit atque trochaeo.
Nonnulli exametri fines in fine repellunt,
Principium exametri cum prima exordia poscant.
Prima tenet trimetri finis bene consonus auri.
Amphimacro spondeus amat postremus adesse.
55
Tuque, anapaeste, soles anapaesti iungere sedem,
Spondeumque sequens concinne clauderis imo.
Nec refert plures voces claudantur an una.
Haec quoque scribendo sat commoda fine notabis:
Postremum claudens si sit monosyllaba longa,
60
Magna vox, dicens, facies anteire trochaeum.
Sin brevis extiterit monosyllaba, prae sibi iambus
Atque anapaestus erit: dominans lex sive potens sit.
Ante brevem brevis evitat productaque longam;
Ipsa tamen vita vis clara Ligaria dixit.