Guarino Veronese carmina, 5

Reference basis text: I. Thomson, 1969; A. Manetti, 1985; Donatella Manzoli, 2000; R. Sabbadini, 1915-16-19-95; H. W. Wittschier, 1968; E. Peverada, 1982; F. Borsetti, 1735; C. Pascal, 1910; D. Marsh, 1998

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


5. de Vnciis

Calcus, si quaeris, duo lentis grana tenebit,

At calci duplices ceratem praebere videntur.

Si ceratem geminas, obolum numerare valebis.

Inde solet scrupulus obolis constare duobus,

5

Ast unus scrupulus siliquarum pondere sex fit.

Drachma tribus scrupulis, octonis uncia drachmis;

Ter scrupulis octo componitur uncia tota;

Vncia si fuerit bis sena vocabitur axis;

Vnam deme: deunx est; binas: sit tibi dextans;

10

Si tres, est dodrans; bessis si quatuor aufers;

Quinque trahes: septunx; sex tolles: semis habetur;

Si septem, quinans; dic quatuor esse trientem;

Tres tibi quadrantem faciunt, bina uncia sextans.