Pietro Paolo, il Vecchio Vergerio carmina, 2

Reference basis text: Muratori, 1730

Editing of the digital edition: K. Škraban, 2020


2.

Ad illustrem principem
Franciscum Iuniorem
de Carraria
Super reditu Natorum eius Francisci, et Iacobi
ex hostili captivitate congratulantis multitu-
dinis Metrum Saphicum, Adonicum,
Dicolos, Tetrastrophos
P. P. Vergerii Iustinopolitani

Carriger nobis Pater, atque Princeps

Cuius urbs ductu Patavina dudum

Floret, et latis procul alma terris

Fama pererrat.

5

Exhibe nunc te populo videndum:

Vince languorem modo, si quis exstat:

Non satis firmum recreent amoena

Gaudia corpus.

En senes tardi, pavidaeque matres,

10

Virginum coetus, pueri, puellae

Proruunt tectis, alacrique certant

Plaudere gestu.

Cerno quos belli similis procella

Cepit, et virtus similis redemit,

15

Laetus ambobus vario receptis

Tempore natis.

Ille victores prius insolentes

Lusit, et noctu comites adhortans

Praeterit muros, superat profundas

20

Aggere fossas.

Inde veloci properat anhelus

In nemus densum, penetrare cursu

Culta dimittit, solitosque calles,

Devia pergens.

25

Ambulat noctu, redeunte luce

Insidet sylvis; famis, et viarum

Sentit angores, patriamque tandem

Appulit Vrbem.

Hic pilae ludum studio frequentans

30

Est locum nactus, simul atque tempus,

Vnde custodes super imminentes

Fallere posset.

Quos ioco primum spoliavit armis,

Inde vagina gladium resumens,

35

Exilit porti, mediaque luce

Moenia transit.

Nave transvectus stagna lata linquit,

Vnde progressus fluvio rapaci

Innatat: tandem loca tuta sospes

40

Nave recepit.

Stipiti semper generosa surgens

Virga respondet, sequiturque Patrem

Passibus magnis bene nata proles,

Cum finit aetas.

45

Tu tuam quondam prope solus Vrbem

Vi recepisti, redimisque victor.

Patriamque muro triplici recinctam

Hoste fugato.

Nunc tui Nati bona spes Parentum,

50

Quos nequiverunt numero minores

Vincere armati, potuere inermes

Vincere sensu.

Igitur felix age tempus omne:

Clara te Virtus tua, te tuorum

55

Clara Natorum probitas beatum

Reddet in aevum.

Nos diem faustum colimus canentes,

Quo tuos Natos reduces videmus:

Longa sit Patri tibi, longa natis

60

Vita precamur.