1.
Haec carmina feci Vergerius, dum Franciscus Zabarella inscripsit nomini suo Libros, quos ediderat de Felicitate
Petrus Paulus Vergerius Iustinopolitanus
Francisco Zabarellae
Qui postea fuit in Cardinalium Collegium cooptatus
Omnia iam dudum quum sint communia nobis,
Ingenii proprii laus tibi sola fuit.
Qua procul Ausonio late cognosceris orbe,
Et celebrat nomen barbara terra tuum.
5
Hoc quoque partiri mecum cupis usque benignus,
Ne quid forte tibi sit sine me proprium.
Nomina namque tuo subscribis nostra Libello,
Meque operis tanti vis fore participem.
Hoc ego non mereor, nec me pars ulla laboris
10
Contigit: omnis erat cura, laborque tuus.
Si tamen immeritum titulis ornare parasti
Talibus, ecce patens area lata tibi.
Scribis enim, semperque premis sine pace papyros,
Sensa quibus Legum discutis ambigua.
15
His nomen praescribe meum, quo praedicer amplis
Commonitus […] iura voluminibus.