1.
Acrius intuitur, raptim petit alta Iouisque
Et tua sublimis, maxime Caesar, auis.
Et nunquam sola haec ignes sensisse uolucris
Dicitur et magno fulmina missa Ioui.
5
Inclytus et uasti praeses dignissimus orbis
Et tu cuncta uides summaque celsus habes.
Omnis in Augusto rerum prudentia regnat
Et modus et recti iustus ubique tenor.
Vnus es inuictus, solus tu nomine dignus
10
Caesareo, Caesar, solus ut astra petas.
Cum Ioue signa tibi sunt haec communia; namque
Linquere cum uellet regna caduca pater,
Diuidit imperium: mundi permittit habenas,
Arma simul leges et sacra iura tibi.
15
Diuidit imperium: patitur communia linqui
Munera, quae meriti sint monumenta sui.
Postea desertis terris concessit in altum
Et sibi suprema legit in arce locum.
Sed quia terrenis longe coelestia distant,
20
Est illi uolucris uera, figura tibi.
Illuc, magne senex, longae post tempora uitae
Ibis: adest inter sidera clara locus.
Nunc tibi mortali mortales dantur honores:
Tum diuo in nostris tura Sabaea focis.