Matteo da Orgiano epistulae, 5

Testo base di riferimento: A. Hortis, 1878; B. Morsolin, 1887-88

Cura dell'edizione digitale: Tiziana Brolli


5. ad virum insignem Pasquinum de Capellis, praefati
illustris Domini Virtutum Comitis Cancellarium,
per Matheum de Aurelianus Vicentinum relegatum,
ut supra, pro sua liberatione Epistola

Dii tibi se tribuant cum Principe semper amicos:

      Nil mea, quod maius Musa precetur, habet.

Inde ego fidus amans tibi (me) commendo, rogoque,

      Vt pronum semper ad tua iussa voces.

5

Virtutis nam digna tuae praeconia carum

      Te mihi dant: igitur praecipe: cuncta sequar.

Interdumque licet te te maioribus angat

      Summa colubriferi tradita cura Ducis,

Non grave sit tanti pro me pia Numina Divi,

10

      Tempora cum videas, sollicitare, precor.

Aude age: nam vero modo sit formatus ab ore,

      Inveniet vitae crimina nulla meae.

Et reor, ut noscet vitam sine crimine nostram

      Proscripti immeritam, mox mihi tollet onus.

15

Non igitur rursum pro me pia Numina nostri

      Sit grave, te rogito, sollicitare Iovis.

Hei mihi! nescio cur pellar: non rura Veronae,

      Sed me Cimbriaci progenuere soli.

Nescio cur pellar demens! Me livor iniquus

20

      Reppulit ac odium, qui nocuere, latens.

Nunc hos vota tenent: fauces sibi pasco malignas;

      Heu gaudent propria me pepulisse manu.

Non equidem merito patior; cuicumque refundens

      Obsequium semper innocuusque fui.

25

Quid queror ulterius? dum quo moror inclyta nostri

      Mens volat, aequo animo Principis exul ero:

Immo et trans Thylem, peioraque ferre paratus

      Est animus; gratum est quod iubet omne pati.

Fac probet et ficto non (me) simulasse lepore

30

      Comperiet: fidei dicta sequetur opus.

Quae mihi si nocuit, ceu suspicor, hactenus, hoc ut

      Propositum mutet non dabit ulla dies.

Id quoque, vipereo sua quae non Pergama Divo

      Sponte dedit, nobis patria nostra iubet.

35

Non igitur cesses, timeasque impendere, carus

      Vt mihi Maecenas, dulce patrocinium.

Hoc ego nec solus rogito, cum coniuge nati,

      Quos liqui, id lacrymis indiga turba rogat.

Et quis ascendens, lacrymis dum solor amicis,

40

      Imposui: Vestras sistite mox lacrymas.

Est Princeps clemens, prudens director et aequus;

      Invenietque modo crimine abesse malo.

Est (is) Maecenas, titulum Virtutis ob altum

      Fulgidus, optatam qui mihi tradet opem.

45

Quare agite, et gemitus, dulces cum coniuge nati,

      Sistite, nam longum non erit exilium.

Sit rata, respondent, res haec: tamen inde requirunt:

      Quis victum nobis virque paterque dabit?

Vix tunc compressi lacrymas cordisque dolores,

50

      Quum mihi prolapso sincopis atra fuit.

Nec potui cuiquam tremula nisi voce: Valete,

      Dicere; nam reducem me mora parva dabit.

Mox id fata velint, repetunt; sic, quaerito, pro me

      Non grave sit nostrum sollicitare Iovem;

55

Ne fera consortem cara cum prole fatiget

      Esuries; studium detque, quod ante, quies.

Tum ego Pieriae lustrabo Maenala Sylvae,

      Te duce, et Aonii nectare fungar Equi.

Et titulos laudesque Iovis mea carmina nostri,

60

      Qua potero, tollent et sua bella canam.

Cuncta libens facias: o fatis data secundis

      Mota propitio sint, precor, ista Deo!

Denique, Maecenas, longum gaudeque valeque:

      Heu geminis verbis his mea Musa caret!

65

Fletibus haec ideo turpique operitur amictu,

      Vt sint fortunae consona quaeque suae:

Cui risum tuus ecce favor placidamque lacernam,

      Vt valet, instituat tradere. Care, vale.