1. ad amicum deposcentem utrum cum quodam
ex proceribus Illustris et Magnifici domini
domini Marchionis Estensis se debeat sub certa
mercede collocare in scribam sui Mathei
de Aureliano Vicentini eiusdem domini Marchionis
canzelarii consularis epistola data Ferrarie
tercio nonas Maii MCCCLXXXX
Servicii ne colla iugo det quisque repugnet,
Et studeat iuris si valet esse sui;
Si tamen hanc omni nequeat compellere sortem
Pellere mox iuga tollere mente paret.
5
Sermo profeta piger ius murmur fur medicina
Immemor accusans rex heremita iubens
Mendax scurta venus alea pompa senectus
Risus obauditus crapula rixa comes,
Qui fugit ista cliens poscitos audacter ademptum
10
Hunc nummos piscis tendere posse reor.
Vrbs ceu fama est auri iam mille talenta
Imposuit fischo dinumerata novo
Et foret ut semper famulos res nota per omnes
Ede Iovis patulo substulit illa loco.
15
Dehinc tali clausum signavit carmine fischum:
Hec dentur servo mille talenta bono.
Hactenus illa tamen mansere intacta manentque
Nec quisquam digne qui petat illa fuit.
Quid modo presentes facient quid deinde minores
20
Ambigitur. Dictis consulo, chare vale.