Si tibi continuo gremio non, Pisa, secundo
Aspirat Fortuna suo, nec pompa sequatur
Nunc tua felici victricia signa tropheo,
Non miranda quidem. nam fuit usque potestas
5
Instabilem versare rotam ut nunc altus ad yma
Corruat, ymus ad alta volet, celerique meatu
Alternare vices licuit. non ergo querendum est.
Sat tibi finitimos totiens superasse et usque
Nun apicem tenuisse rote nimis, O nimis altum.
10
Pisa, iubas semperque caput versuta levasti.
Mesta Catinensis pugna atque orrenda relatu.
Quam misere in Latobrigiane pulvere silve
Florentina cohors et proles regia sensit
Sufficeret quantos luctus stragesque virorum!
15
Illa dies tulit heroum quos funera fando
Tristia tantorum mesto satis explicet ore.
Ante dies de stirpe duos mors impia regum
Abstulit, heu nessent paulo sistamina Parce
Longius, innumeras clades tibi, Pisa, daturos.
20
Nec satis: emenso post hec quia ferme bilustro
Parte Altopassu qua iungi protinus Arnum
Galleniumque vetat, diras tuus ille tirampnus
Semicanis cum fraude neces et funera mesta
Romuleis dedit, haud parva cum cede virorum.
25
Quid memorem obsessa Pistorica menia tandem
Capta sibi, et varias fraudes dolosque tirampni?
Nonne etiam hostiles fluvii Luchensis harena
Prostravisti acies Florentinasque cohortes,
Heu nimis ingrata, et deserte menia Luce
30
Cepisti votis longa obsidione potita?
Plura quid ulterius vicisti denique, necdum
His tua sors contenta bonis? sed, cum hoste subacto
Federa sancivit tibi grata Sinonides, ipsi
Firmavere tui, innumeris de more repertis
35
Fraudibus (et rebus cunctis datur ordo modusque!)
Quam longe tenuere ratum? nonne oppida furtim
Invasere tua contra promissa fidemque
Federis exulibus ponentes nomina culpe?
Sed quid ego insidias totiens iterare nephandas
40
Precipitor? sed enim tot sunt ut vertere ab hisdem
Cum volo non valeo. ratus est cum Cesar adesset
Partibus Ytalicis, nostram invenisse ruinam
Collaque perpetuis nobis posuisse catenis,
Nec requievit adhuc intra sua menia donec
45
Hunc populus transmisit atrox, gentique superbe
Ignari misere caput (sua funera) cives.
Huic instare duci et fictis impellere verbis
Molirique dolos, illinc heroa superbum
Ortari ad bellum, et memorare instanter avitas
50
Sepe neces, odioque accendere Marte maniplos
Et proceres: "Semper ne tuum genus erret inultum
Surge age; frange moras meritasque ulciscitor iras
Nunc dum tempus habes. paret tibi Cimbrica turba,
Arthous populus, Alamanicus, Vngarus, Istrus.
55
Gens tibi Meotica servit. tibi barbara tellus
Et Ligurum popolos alta quos circuit unda
Erigdanus, cui Fetontis dant serta sorores.
Tuscia tota tibi quasi iam deservit amena
Sponte sua et ramo viridi sua tempora circum
60
Cingit et Oggigio libant sua festa Lieo.
Letitia te Roma ferox expectat, et omnes
Gratantur gentes, triplici quecumque sequuntur
Vnum maiestate deum. Florentia solum
Contrastare velit et sanctum crinibus obstet
65
Imponi diadema tuis iactansque tuorum
Spreverit imperium totiens? ea gloria semper:
Sicut avum gentemque suam pepulisse nepotem.
Lusus avus fuerit? dederit nec templa coronam
Debita magnanimo? pudet heu pudet ipse veneno
70
Occiderit! vindicta aderit nec debita manes
Sanguinolenta suos? sed et O sanctissime pastor
Et vos O proceres solidus quibus extuat intus
Sanguis, hic ultrices solitas modo pandite vires
Et tantum purgate nefas. extinguite monstrum
75
Ytalie horrendum; sceleratas summite penas
Et vestrum cineres umbrasque animasque parentum
Sanguine Guelforum misere satiate merentum,
Tempora dum poscunt, tantumque fugate pudorem."