Nuntia venturi contraria fama per orbem
Scinditur an veniat propriam clementia summi
Pontificis reparare domum sedesque verendas.
Alter ait "veniet. quis enim iam iustior umquam
5
Aut pietate prior sanctum diadema recepit
Hoc duce? regna suis gaudebunt regibus, urbes
Civibus et nullus flebit dare colla catenis.
Libertas sua signa geret totumque per orbem
Ytalicum iam tuta subit, sevosque tirampnos
10
Corripit ipsa metu quid erit cum sceptra per urbem
Gesserit atque arva summus reget Ytala rector."
Hinc alius fervens, "quis stultior ambigat ipsum
Huc iter acturum? iusti servator et equi
Ore tulit proprio. scripturas ipse per orbes
15
Multiplicat, sanctoque suo Florentia patri
A petra qui nomen habet num voce reclusit?
Quem rubeo capite, mente auspicor, ipse videbo
Ire adhuc, et fratrum dii faxint esse cohortis,
Ne crines et eius careant deitate Latini.
20
Insignire parat lecto sub numine marchum
Et sancto sotiare gregi; felix ne galero
Sit caput, an ipse potius per vertice, lis est.
Adventus hec causa patet presaga futuri.
Nonne etiam sacre sedes actantur in urbe?
25
Quis causa sine credet agi? michi credite: dudum
Hic pater almus erit, nec me sententia fallit."
Hinc alter alias cupiens defendere partes,
"Nec ratione tamen finxere venire nec umquam
Accedet." "patriamque suam," cui proximus inquit,
30
"Deseret? ambiguamque sibi petet urbe quietem?"
Hic tamen, "adventum simulat sua commoda versans
Donec is Ytalice pactis sua vincula genti
Iecerit et secum faciat pactumque ligamque.
His actis iam fama minor nova causa morandi
35
Surgit et adventus alium differtur in annum,
Gallicus interea - quod sic foret esto voluntas -
Astus adest, crebrisque sacras rationibus aures
Tundit et 'Ausonice mores tu gentis acutos
Ignoras,' ait, 'alme pater, quantumque pericli
40
Inmineat mutare loco sacra culmina mundi.
Non scire est que certa manent subponere casu.
Preterea magni motus dubiique tumultus
Et novitas mundi obicit variantis et urbis
Insidie et cives assueti tempnere habenas!"
45
Et sic Hespericas voces vaga fama per urbes
Iam volitare facit vastoque refluctuat estu.
Me tamen in primam partem sententia vertit
Vt veniat, quantumque michi licet ortor ad urbem
Parvulus et mentis manibus genibusque reflexi.
50
Alloquor, "alme parens, rector iustissime sancte
Sedis apostolice, Summus cui Rector Olimpi
Ferre vires vocesque suas commisit et arcis
Sideree claves, solium decus imple verendum.
Ytaliam dignere tuam, dirisque tirampnis
55
Eripe iam laceram. Vrbanus non viderit urbem
Ex qua nomen habet?" videor iam murmure leto hec
Experiam sentire loqui, "santissime patrum
Accelera, civesque tuos dissolve catenis
Pestiferis; pigeat gregis et miserare tuorum.
60
Quid stas? iam fugiunt iuga per deserta latrones;
Iam silvis securum iter; atra nocte per omnes
Aut montes vallesque velit mercator adibit
Tutus, et insidie timidis refugantur ab antris.
Sis citus, alme parens; Latio succurre labanti.
65
Tuque in arce fave, noviter cui tempora pressit
Pilleus iste sacer; tua te Florentia supplex
Orat ut in magnis menti tibi perstet agendis
Ortarique patrem felicia cepta sequatur.
Vosque alii omnes, sacra cohors, adhibete favorem
70
Huic cepto, viduosque diu reparate penates
Vnde sacros merite titulos assummitis omnes.
Adventum suadete patri. bona sidera reges
Aspicient, civesque suis concordia nectet
Civibus, et terris cunctis dominabitur equum.
75
Cunctus ager segetes agresti reddet opimas
Agricole. fulvis revirescent prata capillis.
Stagna dabunt nitidas fontes, et flumina lymphas,
Iamque greges, armenta suis in fetibus ampla
Gaudia percipient. ursi taurique nocentes
80
Inmundive sues et fetidus yrcus abibunt.
Iam non agna lupos, vitulus nec cerva leones
Orrebunt, sed cuncta nova sub pace regentur.
Preteream te, dira viros tumido hore deiscens
Vipera, que tot stagna lacus tot flumina giro
85
Circuis obliquo Lernea immanior idra?
Deficies, istas Papa regnante per urbes.
Iam video: tacite squamis sinuosa retorques
Colla metu, linguamque vibrans afflatibus uris
Qua tu repis agros, et inficis antra veneno;
90
Alcides sed, crede, novus tua terga domabit.
Ista per Ytalicas defert ambagine terras
Fama volans incerta tamen. Deus omine leto
Suscipe, et in melius tua det sententia ceptum.