Domenico Silvestri Eryplois egloga

Testo base di riferimento: R. C. Jensen, 1973

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


Auctor

Litore dum tacitus fluvii spatiarer ameni

Per mare Tirenum, Gallis de partibus Egon

Maximus innumeris sacro venerandus amictu

Navibus optata Tyberis subit hostia velis.

5

Defesse comitantur oves; comitantur et hirci.

Prosiluit de puppe libens, pecudesque secuntur.

Obviam quem magna alloquitur Quirillis, et ambo

Alternant responsa simul Quirillis et Egon.

Quirillis

Expectatus ades per multa pericula vectus.

10

Heu timui ne patris amor patrieque tueque

Blanditie Licydis tibi vel contrarius Eurus

Hoc longum tardasset iter vel fluctus et imber

Ne tua vineta colles et sacra videres

Antra moraturus, sedes ubi vera. nec ulla

15

Dignior. hic prima nostris fuit impia campis

Falsa superstitio cedes pecudumque boumque

Maxima. tune hec ergo, gregis caput, antra videre

Et colere et debes his iure quiescere silvis?

Hic ovibus sunt septa tuis; hic arbuta capris

20

Congrua sepi vagis; hic pistica, nardus, amomum

Et viole redolent medio tibi sole cubanti

Si mea non videas incultaque liqueris arva.

Nonne vagos post. sponse, greges viduata vagari

Cogar et ut fiam cara de coniuge pellex?

Egon

25

Te video, mea sponsa, libens, mea summa voluptas.

Me nec iter longum tenuit nec concitus Euro

Pontus ad Ausonie quin litora nostra venirem,

Oris et in nostris amplexibus obscula figam.

Quirillis

Expectatus ades. sed cur freta fervere cerno

30

Navibus innumeris? cur fert tua bellica mollis

Non solito de more manus? cur cassida victe

Cur tunice lorica tue, cur parma manipli

Accepere locum? horrebunt per prata iuvenci.

Mirabuntur oves. pecus omne per arva timore

35

Concuties. ignotus eris pastoribus. agros

Turbabis. sacris cedet reverentia silvis.

Egon

O vita michi cara magis, michi luce serena

Gratior, en dulcis tua vox et, squalida quamquam

Sit facies, delecta tamen, veterisque decoris,

40

Cara, tui meminisse iuvat. non pascua vulpes

Deturpare vides nostrisque in vitibus astu

Moliri, sevire lupos pecuaria circum?

Sibila non anguis minitantia cernis hyantis

Que pueros glutire solens, sua guctura numquam

45

Visceribus satiare potest, linguamque bifurcam

Vibrat et ex solito conatur fallere rumpens

Pactam fraude fidem, sotiosque recepit et omnes

In nostras traxere nephas sua federa silvas?

Nonne etiam tegetes, quas pastor Hyberus et arces

50

Quasque Turonensis Perusinis rupibus altis

Struxerat armenti gregis et tutamina nostri

Impetus immitis a culmine funditus alto

Diruit, eternum nostris heu iure magistris

Dedecus in presens numquam reparabile tempus.

55

Ales et ipse Iovis quem circuit imbrea grando

Cerne quot in variis mutata coloribus agros

Territet ipsa meos varioque per aera giro

Turbet aves, nidisque vetet prodire columbas?

Quid peius, quod stagna, lacus quod turbat et equor?

60

Nonne canes rabidis alia de parte lacessunt

Dentibus et rauco vitulas per prata latratu?

Quin prohibent pecudes tenerosque salubribus edos

Fluminibus mersare meos et tergere rivis

Longevam scabiem. medio bis frigore tondunt

65

Vellera, terque die pecudum premit ubera pastor.

Contenctus non laete tamen sed adusque cruorem

Elicit, et mulsas et in arrida vellere tonsas

Pascua transmictit nullo custode relictas.

Sed michi nil mentem concussit amarius usquam

70

Iurgia quam nostris que maxima Floreus arvis

Intulit. hanc tineam ripis iam fluminis Arni,

Vt reor, enixa es nostras ut roderet aures.

Rugitu leo turbat oves, Ligurisque veneno

Inficit anguis agros spirisque recircuit omne

75

Fraude pecus. pecori sic pascua, septa nemusque

Nulla meo secura patent, et siqua supersunt

Nobis aut nostris gregibus non libera linquunt.

Nec satis instruitur michi peior frausque dolusque.

Nam postquam occidui Rodani de litore cessi,

80

Grexque meum comitatur iter cum forpice tonsis

Velleribus, que signa gregis, terraque marique

Instruxere dolos nobis dirasque pararunt

Insidias. igitur sacrum michi leva maniplum

Gestet, dextra pedum, caput hoc in tempore victas,

85

Tuta vel in casula mea mollia pectora reddam,

Seu pecus adducam parva hec ad litora cimba?

Iam veteres abolesse vides hoc tempore mores.

In peius fortuna ruit; sunt cuncta retrorsum

Versa. lepus sequitur catulos auritus odoros;

90

Accipitrem merulus expectat in arbore sidens

Sepibus inclusum. corvo Phylomena canenti

Cedit et astur aquis et vivit in ethere piscis.

Vt fert ergo locus tempusque et proxima rerum

Conditio, sic ipse geram cum tempore morem,

95

Et licet in propria veniam per rura colonis

A paucis notus, paucisque per antra receptus

Ytala, non turbo silvas aliena nec arva

Sed mea perpetuo conamine nitar adepta

Septa meis, quisquis miretur, reddere capris,

100

Collibus et faciam redeat reverentia sacris.

Nec fugiet dignas tuus hic pro crimine penas.

Quirillis

Alme pater, cui summa datur custodia ruris,

Cui nemoris campique omnis, cui cura peculi

Credita cura sacri, cui grex pascendus in herbis,

105

Parce, precor, miserere gregis per devia sparsi

Parce, precor, pacemque pater quam maximus ille

Noster heus iuga lecta petens hec unde potestas

Summa tibi per valles has et rura reliquit

Da, pater, et sequere vestigia sacra magistri.

110

Nonne herus in medio cruciantibus ipse pepercit

Supplicio, iussitque suo patiendo benigne

Indulgere gregi quotiens erraverit? ergo,

Ergo parce, precor, moveat tua pectora coniunx.

Me maternus amor, soboles comunis utrique

115

Commovet hic Floreus, uteri pars maxima nostri.

Egon

Te maternus amor, ratio me cogit, ut iste

Lugeat ante alios et praemia iure nephandi

Digna ferat sceleris aliis exempla daturus.

Cladis enim fuit iste caput, silvisque ruina

120

Hinc est orta meis. hinc pascua prata nemusque

Turbantur pecudesque mee sparguntur abacte.

Ne rogites, firma est animo sententia nostro.

Quirillis

Si memini bene, summe patrum, sententia quondam

Iam data mutata est tulerat quam pastor in agros

125

Niniveos. pravum sapiens mutare quot horis

Scit sibi consilium, stolidus sed inheret eodem.

Egon

Parcere suplicibus noster, punire superbos

Iussit herus; numquam rediit puduitque nephandi.

Iudicium mutare velim, mutante reatus

130

Propositum, mea sponsa, reo; sed inheret eodem.

Quirillis

Non heret; rediit si quid commisit, et almos

Postulat ante pedes veniam, suplexque precatur.

Egon

Coniugibus proprius mos est obstare maritis.

"Si quid adhuc commisit," ais? sed desine tandem.

Quirillis

135

Pace loquar concede tua. de pignore tanto,

Sancte patrum, sileam? pietas vetat ansia matris.

Et iam forte minor culpa est quam reris in isto.

Egon

Culpa minor? loquere: in quem culpa reflectitur ergo?

Quirillis

Iam secura loquar. nisi fallor quinque peracta

140

Iam sum lustra, ex quo Rodani per litora pinguem

Te pascente gregem Ausoniis non protinus ullum

Tunc pecus in silvis tunc pascua nulla tenebas

Ytalie. cuncta rapidis invasa tyrannis.

Mictitur Expericos pastor recturus Yberus

145

Tunc nullo comitante greges. dic: unde favorem

Auxiliumque prius traxit? num Floreus ipse

Dentiferos fidosque canes in bella paravit?

Pabula num gregibus, nitidam sitientibus undam

Et pelles agnosque tuis? quis et alter in arctis

150

Par sibi rebus erat? nec fessus, donec Hyberus

Et colles, armenta, pecus silvasque coegit

Imperium sentire tuum sceptrumque vereri.

Post regere Ausonios alii venere bubulcos,

Quos rapidis Gallus fluvius transmisit ab undis.

155

Principio tractare greges per rura benigne

Incipiunt; mane ex stabulis ad florida ducunt

Prata pecus, radiis non dum candentibus agris

Solis, et armentis tribuunt sua pascua cunctis,

Et postquam medio silvis sol astitit axe

160

Arboreis pecudes umbris aut vallis opace

Inducunt. paste summunt in rupe quietem.

Vespere grex iterum variis depastus in herbis

In rivis claraque sitim deponit in unda.

Sic soliti sua septa greges et visere caulas

165

Nec nisi luce semel ad spumida mulctra venire

Tunc campos colere et rastris invertere glebas.

Sic colles pecudesque tuas in pace regebant.

Set nimium fortuna tuis fuit invida silvis.

Pastorum nam pulsat amor iam corda tuorum

170

Illicitus, pectusque furit solumque rapinis

Gaudent et pecoris nulla his est cura vel agri.

Vellere nudantur pecudes et tergora capris

Diripiunt, avidis vacuantur et ubera palmis.

Hic agnos, lac et ille rapit, rapit ille iuvencam,

175

Et nullo custode boves pecudesque capreque

Per silvas nude Borea spirante pererrant.

Nix licet alta tegat montes, aut rura pruina

Et valles rigeant, glacies et flumina stringat,

Non pecus in stabulis solitisque remictitur antris.

180

Glande putas pascantur oves fenoque iumenta

Aut tepidis potentur aquis? nix potus et Euros;

Pascit luce pecus, et noctu ruminat auras.

Elisici non arva tui nec prata nec agros,

Semina nec segetes vites neque rite colebant

185

Vinifluas. fiunt steriles vineta labrusce

Et spinis paliurus agris fruticesque vepresque

Crescunt et lolium superat sata semina campis.

Si quis forte suo pecori fenilia servat

Vel siliquas, rapiunt tristes pascantur ut ursi

190

Et tauri turpesque sues et fetidus hyrcus;

Et vitulam vel siquis habet teneramque capellam

In stabulis, taurus petulans hyrcusque petulcus

In Venerem fervent. pavidas cum pondera ferre

Non valeant mediis prostratas cernere caulis

195

Possis, hosque fera fervere cupidine cernas.

Talibus Helisici nullos habuere rapinis

Pastores per rura tui numerosque modosque.

Inde fames scabiesque gregi miserisque bubulcis;

Hinc turbare animas, hinc grex non nosse magistrum

200

Incipiunt nec et ipse gregem, perque hostia fures

Non intrant; aliunde petunt ad ovilia gressum.

Interea iam dira fames per pascua crescit

Ytalie, Latiosque greges penuria passim

Occupat. externis pastoribus orrea multis

205

Frugibus exuberant; paleis et stramine plena

Septa serant. miseri pereunt per rura per agros

Agricole. miserum montes perque arida prata

Exurit omne pecus. Latii ieiuna fremebant

Saltibus armenta. verus num pastor ovillas

210

Sic solitus nutrire suas? num noscere vocem

Pastoris tu reris oves? ubi cuncta rebellant,

Regis causa prior, et dira tyrannis adurget,

Nec solum premit ista fames tua prata nemusque

Oppidaque et lucos, sed qua rigat Arnus apricos

215

Campos et qua puniceos creat Elsa lapillos,

Piscia qua castro, patrie qua Nevola nomen

Bellaci prebens nitidis interfluit undis,

Qua vel aquis campos pingues rigat Vmbro quietis;

Pisciculos qua valle fluens Sevis alveus amnis

220

Gurgitat ex pinis, et qua de rupibus altis

Nascitur Emilios veniens Santernus ad agros,

Axe rigans Ambra qua pascua currit Eoo

Canicula candente carens currentibus undis

Omnia que Floreus placida ditione gubernat

225

Pasceret ut pecudes, vitulas, domitosque iuvencos.

Floreus hic omni conamine nixus et auro

Et precibus petiit frumenta et stramina solers

Partibus e cunctis. nulla intentata reliquit

Litora. mercantem vidit te Corsica, Floreu,

230

Et fruges et farra genusque leguminis omne.

Hic Sicula regione fuit; sua classis Yberum

Et Sardos et siqua ferax est insula vidit.

Quin Maomecticolas penetravit adusque repostos

Dardanides, Libieque ad barbara litora venit,

235

Nec vacuus repetivit iter. sibi quisque facultas

Vt fuerat frumenta dabat. sic Floreus escis

Pascit oves, curis aliis post terga relictis,

Sed sibi tanta gregis per pascua copia magni est

Elisicos ut adire tuos cogatur. adivit

240

Et petiit pretio fidis alimenta parato

Dent ovibus. prebere negant; arcentur ab escis

Et solitis armenta cibis mactanda macello.

Sed postquam pecori prohibet sua gramina pastor

Et genitis alimenta pater, concedo, (retrorsum

245

Res, ordo, natura meant) glacieque cicadas

Obstrepere et querulas volitare per ethera ranas.

Repit avis scrobibus; scandit per menia piscis.

Iam seges in campis plenis flavescit aristis

Orreaque optata, iam tunc pro fruge parantur.

250

Arcthoi glomerantur apri, Senonesque leones

Et tauri sevique tuis de montibus altis

Descendunt ursi; legio ruit Anglica septis

Turba lupina tuis, segetumque boumque minantur

Exitium solum per dulcia pascua Florei.

255

Callidus adversa cernens de rupe furentem

Floreus hanc turbam validis obstare nec aptus

Viribus arte sua fruitur. namque obicit horum

Faucibus auriferam medicato farre polentam

Que donec rabidos tricat viscagine dentes

260

Excubiis vallavit agros, sua septa recinsit

Sepibus, et spinis calles obturat acutis.

Glandibus et cautus optatis frugibus implet

Orrea. quid faciat? non limina montis adusque

Venerat? an iubeas durum quod colla morentur

265

Libera forte iugum? sua non per pascua vocem

Extollat? secumne licet rugire leoni?

Egon

Importuna nimis mulier, sic credula multa

Commemoras liceat. sit liber, torvus, et altam

Vocem extollat agris. sed cur mea pascua turbat

270

Curque meas detondet oves? curque ubera pressat?

Quirillis

Cur sua prata tui pastores, maxime patrum,

Fraudibus et ferro et villas invadere temptant?

Egon

An solus dirimet propriam se iudice causam?

Quirillis

Preses et actor aget propriam se iudice causam?

Egon

275

Et michi si passus fuerat sua iurgia dicat.

Quirillis

Et nisi purgabas incassum iurgia dicat.

Egon

Purgassem regereque aliis mea rura dedissem.

Quirillis

Pressus hic expectet donec mortalia tangant?

Egon

Iam sua defendat. mea sed cur antra capescit?

280

Cur pecudes nostras et ab urbe raptitat agnos?

Quirillis

Antra vel in silvis minimam non raptat ovillam.

Vbera demulcet, fateor, sed cogit egestas.

Egon

Impulit iste lupos intrent ut ovilia sevos

Et rapiant pecudes ursos, montana rebellent.

Quirillis

285

Ex humeris si quisque iugum, capitique superbum

Excutit imperium, vitiis ascribe regentis.

Si quid agit tutela sui quod corporis urget

Forte licet pressus feriat, quandoque necesse est,

Pectora previso sua predefendat ab ictu.

Egon

290

Ergo licet natus feriat cum virgula patris

Corrigit? haud virga, sed ... fuste superbus

Hic plectendus erit iam carcere dignus acerbo.

Quirillis

Iam nimium tu plectis eum durisque catenis

Cedis et in manibus ergastula pessima nectis.

Egon

295

Et nectam iam plura quidem nec prelia desunt.

Quirillis

Vindictene magis stimulans ad prelia possit

Quam retrahens pietatis amor? vindicta nocere

Sepe solet, pietas nusquam, sed proficit usque.

Omnia cense, pater. cum damus commoda multis,

300

Gaudia cum lacrimis, cum tristibus, inclite, confer

Belli alacres casus, sevo cum mente quietem.

Contemplare vices rerum, quodque omnia casus

Precipitat, quod spes hominum falluntur inanes,

Gloria quod mundi nichil est nisi fumus et aura

305

Preteriens minimo vel stupea fIamma calore.

Filius est, pater, iste tuus, fidumque per evum

Ante alios fontis habuisti in gramine sacri.

Si sibi sique suis campis post cetera quidquam

Acrius, en quid longevis dabis hostibus, oro,

310

Pestiferis atro maculantibus arva veneno?

Isne tuis silvis meretricia templa Minerve

Erexit? terram negat iste creasse lacusque

Hyrida, naturasque duas habuisse, vel ipsum

Non quod erat confessus herum, nec vulnera passum

315

Sed duram finxisse necem; eternumque fuisse

Floreus iste negat? an et ipse secutus Apellem

Num carnem liquisse suam cum sole fatetur,

In speciem mulieris herum venisse benignum?

Iste Sabellitum vestigia falsa secutus

320

Num tres personas solum deducit in unam?

Arbitrioque refert hominum divina subesse

Eterni precepta dei? genitumque minorem

Patre vel ex istis venientem censuit uni

Quam genitus fuerit? primisque parentibus olim

325

Qui prior ex summo fuerit censivit origo?

Non huic ista fides, dominum sed purus in unum

Credit et eternum trinumque hominemque deumque

Qui silvas montesque regit, qui gramina rivis

Irrigat, et triplici qui semina germinat arvis

330

Maiestate tuis, stipula quem gramina sacra

Pastores per rura canunt, quem fusca napea

Sed formosa tamen per florida prata coronat.

Multa refers, multis silvas ambagibus imples.

Credulitas quid vana iuvat? nisi pabula capris

335

Et siliquae suibus opera prebentur et actis,

Non sua depaste redeunt ad ovilia urbis.

Ni redeat pecorique meo sua vellera nudo

Restituat, pecudes pascat viridantibus herbis

Ipse meas ut lacte fluant spumantia plenis

340

Vberibus mihi mulctra suis, et retia tollat,

Non dabimus veniam, nec nexa ligamina solvam.

Vsque licet rogites veniat quo limite Hyris

Divisurus agros lectumque ad pascua ducat

Alta pecus, sterile ad vepreta repellat et hyrcos.

Quirillis

345

Quod scis posse iube, non retia solvere posset -

Tot retinent spineta plagas, tot fila corimbi -

Pinguia nec tantum gregibus dare pabula tantis.

Egon

Non aliter placare potest; inimicus habetur.

Quirillis

Atque hostem placare quidem quam perdere multum

350

Vtilius; quanto satius, pater optime, natum.

Non eadem natura feris. calcaris acuti

Cuspis equum; iuga lenta domant ad aratra iuvencos.

Nobilitas renuit sibi verbera dura leonis;

Inque alium translata timet, mitemque magistrum

355

Ipse pati didicit, et nil reverentius ipso est.

At si forte videt in se nimis acriter ipsum

Vertere verberibus, ira ceu iussus, in armos

Erigitur, laceratque manum quam linxerat uncis

Vnguibus. est igitur blando leo fuste regendus.

360

Precipitat currum taurosque acremque bubulcum

Asperitas nimia. rerum modus omnia placat.

Egon

Hec alias, vacuata vides iam transtra per equor

Et fessas pecudes per litora plena vagari.

Curemus revocare gregem. sat potus in undis.

365

Pascua, precedens, et ovilia tuta parato.

Auctor

Hec preit, hic sequitur, Capitolia rura petentes.