Domenico Silvestri epistolae, 2

Testo base di riferimento: R. C. Jensen, 1973

Cura dell'edizione digitale: S. Di Brazzano


2. domino Bettino

Hei michi quod iuvenem, cuius solertia magnum

Virtutis spondebat opus, Mors invida nobis

Abstulit ante diem. qui Mortem nominat equam

Decipitur. quot enim meritos sua tela relinquunt?

5

Quot miseros adversa fugit se sponte vocantes?

Quotque graves morbis variis post terga relinquit

Esset vita quibus? quot quos maturior etas

Duxit ad extremum senium, quos vivere tedet,

Preterit illesos? igitur sua iusta potestas?

10

Mors equam te seva vocem? tibi nomen inique

Attribuam potius, que sic partiris in omnes

Iniustis tua iura modis. hec equa potestas?

Te dignum ut fugias demumque precantis erumpnas

Non adimas, cum posse datur, teque ipsa sequaris,

15

Non meritum quem vita iuvat, cui floret et etas.

Quid simplex puer iste mali commiserat umquam

Vel tibi vel cuiquam? nondum lanugine malas

Texerat, et celeri pede te fugiebat iniquam.

Tu tamen insequeris seva cum falce virentem

20

Hunc puerum. quid agis? sistas cursumque refrenes

Et falcem conspecte tuam. pete sponte vocantes.

Nonne vides ut in speculo se reddit ymago?

Indole sic huius virtutis redditur instar,

Nescio quid magnum presagiat. aspice frontem

25

Aspectumque suum quantumque pudoris in ore

Et decoris niteat. oculos duo sidera cerne

Quam placidos, totamque suam circumspice formam.

Parce precor, plenaque colo sine stamina Parce

Longa trahant, et quod spondet deducat in actum.

30

Sed tamen incassum loquor heu quia falce cruenta

Heu nimis ista furens a corpore traxit acerbo

Dulcem animam, liquidumque vecta per aera celo

Conditur, et felix fruitur celestibus oris.

Quem sequitur mater. redientibus ambo locati

35

Sideribus liquere patrem, liquere maritum

In lacrimis mestum felix dum sorte putabat

Prosperiore frui. sic hic Deus omnia summus

Esse caduca docet et non durabile quicquam.

Tristia sic letis variat Fortuna per orbem.

40

Nil sibi credendum: levis est. infida fugaxque

Mel tibi permictit; tribuet letale venenum

Inscia mens, hominum rerumque ignara. quot instat

Insidiis Mors ipsa suis? quot terret et angit

Heu Fortuna minis? laqueos quot tendit et hamos?

45

Nil tutum solidumque homini. domus ymbribus alta

Et ventis percussa labat. magis apta ruine

Est igitur; vitare modus sua spicula solus.

Antiquo Fortuna vices regat ordine rerum

Tu tamen invictus animo vultuque sereno

50

Tempne suos mores et te regat inclita virtus.