Antonio Baratella ecatometrologia, 73

73. ad Iovem christianum

Iuppiter onnipotens praecor ut pia numina Campipetro des

Christus es usque iuvans pater; hinc bona Campipetri loca tollas;

Euganeos pie Christe iuves; tua numina confer eisdem;

Hic coleris, tua Virgo parens colitur. Sacer ordo deorum

5

Hic colitur; per agreste solum capitis sacra thura sacellis.

Numina conspicuam mihi semper agatis amica salutem;

Pectore sub memori superum Baratella propago diurnet

Illecebras, redolente foco redolentia cinnama sacrans.

Ipse ego centimetros modulabor arundine carmina propis

10

Inclita sidereis, penitus resonantia gesta deorum.

Si ocia que cupio celebres mihi dentur aprica per umbras,

Dulse sit astricolas, quibus est vaga gratia, dicere odis;

Celicole ingenium tribuunt, tribuunt quoque plectra poetis;

Sic in amore deum viget ipse poeta per astra creatus.