Antonio Baratella ecatometrologia, 72

72. ad Franciscum Baratellam laureium germanum suum

Campipetro peramate choris Baratella benigne probis

Semper ames populos; facis hoc quia sis pius usque pater,

Sis quia Campipetri stupefactus honor patris auspicio

Atque tuis meritis; colis oppida campipetrea, colis

5

Rura; paras facienda tuis bona commoda et filiis.

Frater amice mihi face Laurea lauribus arva feres.

Sic facis usque mei memor; inclita nomina laurus agit

Histe locis. Peregrinus agor sua gloria dicere sit

Fas mihi. Regrediar suus optimus hospes ut in modulis

10

Presequar arma ducum, quibus ebbea premia pollicitis

Sortiar. Est modulis preciosa quies preciosus honor

Posteritate virens. Vtinam mihi copiam sufficeret.

Non tamen ampla peto modularer ut omnibus in spaciis.

Mi Baratella vale; trahor hinc modo sidereis gradibus,

15

Vt doceam socios sua quanta potentia nos agitet.