Antonio Baratella ecatometrologia, 70

70. ad Rovariam rus Campipetri

Olim plena rubiorum tu villa Rubaria nomen

Carpis ab effectu, licet inde rovaria voce

Corrupta te quisque vocet; si obsessa rubosis

Cespitibus fueras, nunc his spoliata superbis

5

Agrorum specie per tempe suavia gaudens.

Mater Persephones campis exultat cievuam

Vinetis; pecorumque pales ad pabula ridet.

Ex te prosiliit virtute Archorius heros

Martis agens animum, Latii per rura per urbes.

10

Tantum hominem virtus, qua fida Rovaria plaudis,

Campipetrea colit, si sit per busta cadaver.

Gens ea te peramat, quia sis operosa diurnis

Officiis; te prorsus amat per nomen alumni

Iam praesigne tui, quem nos cantemur ovantes.

15

Sic nos signemur felici marmore carmen:

Hic tenet ossa potens armis Archorius alma

Astricolas qui mente colit Mavortis ad axem.