Antonio Baratella ecatometrologia, 68

68. ad rivum Blancum rus Campipetri

Nomen agit tibi Blanca fluens; sita margine

Villa manes operosa satis! Operosior

Saltibus, ut gladiis lanies sua robora.

Tu Paduam tot ligna uheis, quibus exilit

5

Carbo levis pariturus opem datus ignibus.

Ferrea in asta sepulta rogis rubet; hinc faber

Conficienda facit: gravis ars sua prominet.

Gramina villa palude secas sua falcibus,

Dum geminis vaga flamma poli calet ardua.

10

Hic fluvios speculare suos; sitis arrida

Gurgitibus gelidis premitur tua sepius:

Piscibus inde habitis refoves tua guttura.

Villa plaude vagans, vaga flumine, saltibus

Nempe beata potens, vocitarier omine.

15

Libera sit varians sua vota potentia;

Qua sine nil sapidum est, nec amara potentia

Mellea fiet agrestibus ingeniusque.