Antonio Baratella ecatometrologia, 67

67. ad Roncos ville comitis Campipetri

Roncea iam comitis carabe memor esto

Villa tui probitate gravis fera bella

Qui dederit armigeris latialibus ense

Viripotente potens; tua progenies est

5

Hic carabas, qui rure prius egit

Post fuit ipse stupor. Sacra sidera nutu

Sic faciunt; minimos modo magnificant; nunc

Subiiciunt proceres; sua celsa potestas

Axibus est superis; pia villa potentem

10

Populeis carabam gladio insere truncis.

Plaude canens sua gesta; fuit gravis heros

Pompa tibi; sua busta sacres proba saxo.

Inclitus hic carabas iacet! Is licet ortu

Vilis erat; facit alta nimis proba virtus.