Antonio Baratella ecatometrologia, 66

66. ad villam comitis Campipetri

Rus comitis fueras, trahis inde tuum

Nomen aquam nemora alta penes remanens;

Hec duo fortificant tua praedia rus.

Non valet hostis atrox sine strage tuum

5

Robur inire; reor tua grandia Mars

Arva vivat; colit arva sat hec genitrix

Eius. Opima potes tibi multotiens

Plaudere; numinibus sacra villa litans.

Qui assidua probitate colit superos

10

Gaudet, opem satis amplificans anime.

Campipetrum peramata colis; sibi das

Sepius auxilium modo villa potens;

Campipetri iuga villa times peramans,

Obsequiosa locum. Sibi plaude. Vale.