Antonio Baratella ecatometrologia, 64

64. ad Tergulinam rus Campipetri

Tergula parva viris habitata

Divitibus, spaciosa tenax, quos

Cura deum refovet, benedicta es.

Obsequiosa tuis dominis stas;

5

Annua villa probis segetes das,

Muneribus sociata benignis.

Tu volucres operosa capescis

Per nemus atque rubos fruticesque.

Alitibus tibi parca diurnum

10

Non es eis modo parca suaves,

Ad dominos probitatis alunna.

Parte tamen pia lucra volucrum

Efficis ingeniosa paratu

Quolibet. Integra vomere campis

15

Villa manes peramata Lieo

Et Cereri peramata, salutem

Numina dent tibi suavia caram.

Preterit omnia pompa salutis,

Qua nihil est placidum sine menti.