Antonio Baratella ecatometrologia, 63

63. ad Tergulam rus Campipetri

Tergula diceris amne tuo

Nobile rus fluvio celebri;

Nobile rus fueras proceres

Dumque tui tua rura colunt,

5

Orrida dum coluere tua,

Dum pia contribuere tibi

Munera. Tanta tribus periit,

Sic periit tua gloria rus,

Sic periit tua maxima spes,

10

Sic periit tibi grata fides,

Sic periit patavinus honor;

Sic operosus apex periit

Numinibus sua templa colens.

Compatior tibi villa sagax

15

Tergula; pace fer ipsa tuos

Hic gemitus, bene fide Deo.

Christus alit pietate suos,

Des igitur sibi thura preces.