Antonio Baratella ecatometrologia, 62

62. ad villam rappam rus Campipetri

Nomina rappa dedit tibi

Villa salubrior aere;

Predia rappa ferax tua

Plena sapore bono replet;

5

Quas tua progenies vorat

Frigore nocte sub ignibus

Quas ea dum comedit putat

Qualiter inserat auspice

Numine predia bachica,

10

Qualiter et cereris serat

Arva bobus rigidis bona.

Tempora sic variat tria

Plena laboribus, at sibi

Extat hiems melior quia

15

Quisque suis domibus calet;

Sic trahit ocia dulcia.

Nemo potest requie sine

Solicitare opus arduum.