Antonio Baratella ecatometrologia, 61

61. ad ultra Arsicum rus Campipetri

Arsica rura stat ultra

Villa hilaris populosa,

Semper agens cereales

Primicias pia dive

5

Obsequia; horridus agris

Est hoc quisque per estus.

Ingluvies sacra rerum

Acriter arcet agrestes;

Tempore sed pluviali

10

Tempore sed glaciali

Villa cibos ea pubes

Gutture mergit in aulis.

Hic canit unus et alter

Pectora dulcis ephebe;

15

Vox ea rumpit ephebas;

Plausibus auget amores;

Gens ea tempus aquosum

Glisceret et glaciale.

Vt sub amore vigeret

20

Concita potibus escis.

Hec duo rusticitatem

Proh super omnia mulcent.