Antonio Baratella ecatometrologia, 57

57. ad campolinum Marcellum rus Campipetri

Marcellus agellos dederat pace colonis,

Ipsos ut ararent segetes bachica patri

Iam dona darent; stat quibus omnis iugor aule.

Censu sine nil est tituli; semper honores

5

Crescunt in opellis; miser est tristis et impos;

Marcellus is agris dederat nomen avitis.

Marcelli is ager in secla probandi.

Heros fuit armis ferus et pace suavis;

Virtutis honor sic pietatis fuit hospes.

10

Confregit acerbos viciis pena diurnis;

Gazis in opes mulsit; ephebas himeneis

Tedis dedit aurum tribuens; dona sacellis

Et predia dotavit agens sacra sabeo

In thure quaerens crimina tunc poplite flexo;

15

Spargens lacrimas sanctus in astris tulit omen.

Sic euganeis patribus heros fuit auro

In iaspide; surgit deitas moribus almis.