Antonio Baratella ecatometrologia, 55

55. ad Ottavium rus Campipetri

Octavius audax

Illustris ad urbes

Mavorte tremendus

Ottavia struxit

5

Hec rura colonis.

Stirpem edidit hanc urbs

Romana; quod ampla

Scriptura renarrat.

Hos eugania alvo

10

Suscepit alacri;

Qui civibus altis

Traxere iugales

Tedas himenei.

Semper Patavi dant

15

Clari sapientes

Iustis alimenta.

Heu tanta propago

Migravit ad umbras.

Quas preco deorum

20

Ad sidera ducit

In tempore certo.

Est Elisie arvis

Pax leta triumphis.

Ottavia proles

25

Hic ludit ad arva;

Hic carpit opellas.

Sic artibus omnis

Quas fecerit instat.

Spes optima celi

30

Has confovet umbras.

Finis bonus auget

Spem corde subacto.

Ottavia pubes

In secula salve.