Antonio Baratella ecatometrologia, 52

52. ad Saletum Brinte rus Campipetri

Super es fonte Saleti casa Brinte

Numerosa insita, pulcer locus audax,

Laqueis carpere pisces, rate tranans

Fluvium; quo lucra carpis, quibus agros

5

Emis; in duplice facto trahis usus

Domo, vel pisce vel agris; potes ergo

Alimentum dare letum tibi sagax.

Bona res est graviter querere gazas;

Animus sudet opellis pius actu.

10

Deus insigne lucrum dat bene fessis.

Deus et munere magno dat inertes

Vacuos; sic amat hos quos labor ingens

Refovet; nempe pigrentes odit ipsos.