Antonio Baratella ecatometrologia, 51

51. ad Vicum aggeris rus Campipetri

Bona Vici aggeris es tu sinodus!

Veteres quam coluerunt proceres;

Super es margine Brinte posita!

Vbi lascunt odos herbivagus!

5

Vbi dant palmitibus iam variis

Driades numen amenum vigiles;

Quod habet spiritus affert proprium,

In eo solicitat se celerem.

Fuit hic oppidum apricum patribus

10

Habitum suavibus ante illecebris;

Stetit in nomine Vici aggeris hoc;

Stupor hoc si fuit olim tamen hic

Modo fragmenta videmus vetera.

Lacrimantes speculemur penitus

15

Lapides funditus amplos operis.

Genus et nobile lapsum gemitu

Lacrimis voce strepenti fluvio

Super affemur. Atrox est hominum

Libitina ad populos simplicium.

20

Bonitas simplicitate ex superum

Veniens roborat aptos proceres.

Vbi stat cruda simultas ibi non

Stat amor non honor; ergo dominis

Proba sit simplicitas iusticie.