Antonio Baratella ecatometrologia, 48

48. ad Peragam rus Campipetri

Peraga est celebris nobilibus magnificis villa

Prius plena bonis civibus hec dum fuit urbs sospes;

Ruine reserant quam fuerit; stat dolor angustus

Tot urbis misere cernere fragmenta; scelus tantum

5

Vagans luxuries livor atrox induperatoris

Patravere; bonus Iuppiter iratus imperante

Pepercit populo; funditus eversa stat urbs sicut

Videtur; proceres quos probitas ornat honestate

Reliquere catervas per agros, qui stupidi damnum

10

Relugent proprium corde benigni superis liba

Sacrantes lacrimis. Si cecidit congeries cautum

Locus si cecidit pulcer at hec villa proba gente

Suavis moderata est et agellis propriis semper

Laborans opibus floret honestis ad opem clara.