Antonio Baratella ecatometrologia, 47

47. ad Bagnolos rus Campipetri

Aquarum rigor auget tibi nomen petulans,

Orion Pliades vel Capra sit causa puto.

Vocas Iridem ut undis riget hinc inde suis.

Madens contio Bagnola galerum gere ne

5

Tuum nubibus Iris caput aspergat agens

Capellum gelidum quem sociat testa capax;

Capax pisciculus quam sociat rore madens.

Leo sic teneat Deliam et agnus vel agens

Achillem nemori non metuas villa ob aquas.

10

Potes tunc sub Olimpo caput afferre sagax

Galero sine vel tegminequovis alio;

Potens auspiciis es superum villa; vale.