Antonio Baratella ecatometrologia, 46

46. ad roncos novos rus Campipetri

Olim rubis plena fuit villa,

Quam nuncupant turba novum roncum;

Crescente turba minuit semper

Falx cespites multa frequens passim;

5

Hinc pullulat villa nova gente,

Sic femine sic pueri prorsus

Vtraque sexu; veteres sensim

Hic sospites stant genii dulcis

Ob numen almum. Sibi mos regnat

10

Humanus, aras lacrimis implet;

Humanitas iusticie plena

In rebus activa sacris arat.

Prebet viatoribus insignem

Rus caritatem locuples ere,

15

Vino locuples locuples pane.

Communis est strata penes villam

Que nos ad urbem patavam ducit.