Antonio Baratella ecatometrologia, 45

45. ad Ravagnanos rus Campipetri

Rura hec Ravagnana patres

Olim Ravagnanei agunt

Quos iam Ravena edidit urbs;

Tantos viros expulerant

5

Livor scelestus bonitas

Fidens eorum; proceres

Semper fuerunt populo

Toto Ravene celebres.

Si sint ad urbes proprias

10

Magni tamen sunt Padue,

Permaximi cum titulis.

Sic profuit prisca viris

Expulsio; sepe ferox

Fortuna prodest miseris,

15

Nec cum velit funditus hos

Delere. Non usquam Tonans

Linquit bonos; placat eos

Vt vult opellis. Sit homo

Cautus, Tonanti det ovans

20

Spem se videns cruda pati.