Antonio Baratella ecatometrologia, 44

44. ad Cadonicas rus Campipetri

Canonicarum celebris villa potes dicier hic coruscans

Canonicali merito; nam fueras dedita villa balant

Canonici. Post serie presbiterali vagula cadenti

Libera sis; sic statuit papa potens ordine iusso, ut aiunt.

5

Das tamen hic primicias, das aliquales animabus agros,

Vfficium presbiter ut concelebret sub populo frequenti.

Si quid erat canonicorum datur ad presbiterum diurne.

Hec loquor ut crediderim litterulis sic elementa volui.

Forte dum est non sciat, hoc scita vetustas; volui loquele

10

Hic aperire os, ut avenis traherem ludibrium sonoris.

Quod modo dictum fuit hic, censeo nugas, quia liberum es rus.

Candonice rus potius sis, quia victoria candida extas.

Quicquid ades villa proba es, solicite perfodiens agellos.

Diligis altos homines moribus, iis fandis honore voces.

15

Obsequiis das opulentis animos villa pudica gestis,

Quinetiam diligeris gente venusta paribus sub actis.

Qui cupit apte coamari peramet, serviat ut benigne

Auxilium suscipiat; sit facies leta sagax amanti.