Antonio Baratella ecatometrologia, 43

43. ad sanctum Andream villam Campipetri

Auspiciis conspicui Andree opulenta sunt hec

Rura; vocantur proprio nomine sub sacriste.

Huc homines huc mulieres gradiuntur ut dent

Tempore certo sacra dona expositis loquelis

5

Vota per exacta; piis hic statue sub aris

Stant celebres; thus redolet naribus in saporis;

Ecclesie sic redolent particule suaves;

Presbiteri luxuriant officiis benigni;

Quo sua prudentia sumit titulos celebres.

10

Nam fluvius Tergula te temperat undilabens,

Dum biberint prata liquores validos ad herbas

Apta magis sunt et in herbis sua iura pandunt.

Villa vale numine confecta tuo fideli.