Antonio Baratella ecatometrologia, 42

42. ad Cordivernum rus Campipetri

Cur tu hiemis villa rigosa friges

Ob glaciem ulla nive et gelanti?

Te boreas forte trahit furori?

Humida forsan nimis es per undas?

5

Quicquid inest nescio tu tamen stas

Algida semper pigra mense terno.

Pisciculis non stat adusque cancro

Luna nec in scorpione est trementi;

Mercurius virgine non capello

10

Semper inest perquam orizonta ville.

Frigida si es stas mediocris estu.

Temperies prestat odora veri.

Grata dat autunnus in orta campis.

Rus es amenum novies in anno,

15

Mensibus hoc continuo est nonenis.