9.
Tempore si prisco cecinit nova carmina quisquam
Aut opus in prosa condidit egregium,
Mox heroas illo donavit munere claros
Vt caperet pretium non sine laude tantum:
5
Haec duo preclaros urgebant dona poetas
Exagitant quem libet gloria dona virum,
Hinc igitur primo florebant tempore vates,
Hinc et nostro tempore plectra tacent:
At mihi quum dederit linguam natura loquacem,
10
Constitui nullo velle tacere modo:
Exto si musam non possim aequare Maronis,
Sat fuerit mutos exuperasse viros,
Sed prius examen prestabit adire mearum
Rerum: ne temere carmina nostra fovent:
15
Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum,
Tu me formasti, tu mihi cultor eris:
A teneris annis tua sum precepta secutus
Et sequar ad summam scilicet usque diem:
Iudicium facias nunc carmina nostra legendo
20
An magis in rutilos sint facienda focos.
Nam potes et nostri deceat quid carminis artem
Et tibi concessit pulcher Apollo liram,
Tu celeber vates nostro quoque clarus †
Orator: vera doctus in arte re †
25
Tu penitus totas nugas ex o †
Ne pigeat verusus quaeso †
Quos ubi laudaris vultu †
Tunc ego, insurgam miles ad †
Tunc potero versus posito de corde timore
30
Condere nam primo pectora nostra labant:
Ambigo nunc dictis placeant quae carmina condo
Ingenium dubius vix sequor ipse meum,
Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum
Et faveas precibus comprecor ipse meis,
35
Carminibus potero si laudem adipiscier ullam
Laudabor: gloria Terie maior erit,
In me qui doctis ingesserit omnia verbis
Quae sciero fontis rivulsus ipse ferar,
Carceribus noster spumantia frena remondet,
40
Sepe ferit terram, nunc fremit hinnit equus:
Et tamen expectat feriant calcaria ventrem
Incute iam calcar ut volet ille celer:
Sic quum presto tanget celeri pede metam
Et referet palmam grataque dona simul.