Antonio Baratella ecatometrologia, 38

38. ad villam novam Campipetri

Aberas nemus olim villarum medium, villa es nova nunc

Habitata forensibus euganeis qui peste ruerunt huc.

Patavos locus hic patavus mulsit sic hac intemperie

Has ut struerent edes et sibi facerent proprias cultu.

5

Celebrarunt turba iugales tedas genti finitime.

Populus sic crevit et agri creverunt Liberque Ceres

His militat arvis, sic nova villa locuples est divis.

Letor si sis opulenta probis cum moribus es compos.

Superos tu thure litas, superos tu voce precis lacrimis

10

Et flexis poplitibus tibi flectis honesta petens villa.

Lacrimas et voces Iuppiter accipit usque benignorum

Holocausta reprobans quae sacrat homo scelestus delubris.