Antonio Baratella ecatometrologia, 37

37. ad Mussolinos rus Campipetri

Tu forsan nomen habes antiquitus ab vinosis

Mussolinis, quos Bachus alit lepidus sat gustu.

Hoc rure Lieus abundat; diceris hinc locus audax.

Sic vermibus illis Mussolinum rus te dicunt

5

Homines; si animalibus ipsis aut aliunde allicias

Nomen vinale es rus animalibus illis uber.

Probitas pietate refulgens divitiis te nutrit;

Sic diligeris, sic diligis omnes ob bonitatem.

Quo nomine sis es villa potens celebri philosopho

10

Medico celebri, qui moribus altis olim fulsit:

Claris qui sedibus laude potens dives erat.

Fuit alter Hipocras, alter Aristoteles in studiis:

Hominem radiosum vidi stupidus dum puer essem.

Letare tuis mussolinis, letare Lieo,

15

Letare medenti, qui tibi dat titulos gaudentes.

Velut unus agit viciis sobolem, pariter sic unus

Illustrat progeniem virtutibus in pomposis.