Antonio Baratella ecatometrologia, 36

36. ad Flumesellum rus Campipetri

Si gurgulus exilis penetret proprias sedes

Tibi fert ex flumine nomen Campipetreum rus

Sicut sunt cetera rura tuis patribus serves

Mandata benignas; nam bona stas in proles.

5

Quod precipit heros consequitur famulus iuste.

Amor hinc exurgit factum si fuerit velox;

E contra segnicies ubi sit nihil est iussu

Placidum; non est piger in celo accelerans titan.

Facit hoc ut nos ut et antipodas placet cursu.

10

Dominos facit equos subditus humane cunctas

Operans series rerum; sic res fieri debet

Magis ut placeat res precipienti an iusso.