Antonio Baratella ecatometrologia, 35

35. ad Portos rus Campipetri

Es villa putorum vel Portorum sedes;

Si nomine primo tu frueris pueros hic

Simulas, in peste relicti iam pueri sunt.

Sic ex pueris surgentibus hoc rus crevit.

5

Si te Portos referunt puto sic rationem:

Porti proceres hoc pridem rure fuerunt,

Ex quo datur hoc nomen ruri Portorum.

Sive hoc sive illud adest nomen vel utrumque.

Rus es presigne fovens Cererem Bachumque;

10

Es fertile nimphis fertile patribus es tu;

Stas usquam ferax pueris senibus fecundum.

Portorum villa vale seu villa putorum.