Antonio Baratella ecatometrologia, 32

32. ad Bronzolam rus Campipetri

Bronzola pusillum rus tamen extas

Excelsum nobilitare tuorum

Procerum, quos campipetri genuerunt

Patres, viguit suadum titulis fors.

5

Hec oppida fecerunt hi gnatis,

Superessent ut ditione suavi.

Fragmenta patent in secula flenda.

Cecidit locus hic, cecidit sua proles.

Nihil est optabile mundo prorsus.

10

Bronzola loci fragmenta tribumque

Animosam fer patienter lapsam.

Applaude per agros, fac vinetis

Cereri fac instes saltibus instes

Vt sudori requiem capias bis.

15

Beneviventi satis est alimenta

Exilia carpere donec statur;

Vicium crescit nimiis in rebus,

Mediocribus exurgit pia virtus.