3.
Siste precor cupidis animae pars altera nostrae,
Flectere me praecibus Bartolomee tuis,
Non ego sum rigidis natus de cotibus ullis,
Nec mea perdurus pectora sanguis alit,
5
Sed venio natus placidis aquilanis ab oris
Sunt ubi natura dulcia corda viris,
Et tibi preradiat tam clare florida virtus,
Vt superet ferrum qui tibi dona neget,
Possem utinam facile iustis occurrere votis
10
Meque autore tibi posset abire sitis,
Vnde petit sacros sitiens aurire liquores,
Non ego sum fluvius talibus uber aquis,
At licet exiguus fons sit redimitus ab undis
Has tamen exiguas munera parva damus,
15
Verum his non poteris ceptum complere furorem
Sed poteris quo tu clarius ire cupis,
Nam audeo, est animus lucos invisere sacros
Sunt ubi pegasides que loca amena tenent,
Hic nemus effundit gelidis in vallibus umbram,
20
Perpetuo semper frondis honore virens,
Terra viret passim contecta recentibus herbis
Et variis gramen floribus ornat humum,
Hic volant semper circum supraque sonore
Organa quae superant dum modulantur aves,
25
Vernus adest aer placidi indulgentia caeli
Non calor hic urit frigora nulla vigent,
Non leo non thigris serpens non horridus ursus
Hic manent, volucris quem necis urget amor.
Fons medius scaturit vitro lucidior alvo
30
Hec tamen effudit quas tenet uber aquas,
Pegasus hunc rupit Tabo qui gorgonis ortus
Huc volat et duram tum pede rupit humum,
Inde trahit subitum rupta tellure liquorem
Atque medusei pes fuit hudus equi,
35
Aspicit has undas ammirans una sororum
Convocat et turbam talibus orsa procul.
Huc soror, o dii, cunctae properate sorores
Ferte simul celeres ad nova facta pedes,
Conveniunt omnes fontem venerantur ad oram
40
Advolat et Phoebus vix stupefactus aquis,
Ast ubi se immittit subiti ammiror fontis
Sumite nunc animos numina Phoebus ait,
Dicite iam laudes olim geminabitis innos
Suscipiat primo nunc pia sacra liquor,
45
Sistite et in girum tremulam vincite choream,
Et simul incepit ipse movere liram,
Fit sacer et totum subito vulgatur in orbem
Fons novus ac illum rite iuvare viros,
Qui cupiam cantu gesta alta referre virourum
50
Sic placuit Phoebo qui favet ingeniis,
Huc usque accurrit fama iussuque parentis
Cum cuperet celeber ire per ora virum,
Caliopea suum produxit et Orphea natum,
Bellerofonteis huncque rigavit aquis
55
Ennius huc ivit Grandevus et ivit Homerus
Virgilius, Gallus, Naso Tibullus eunt
Denique quisquis erat quondam percussus amore
Meonium sacros hos petiit latices,
Hoc nemus has undas opus est petere, non me,
60
Non ego, Musarum turba iuvare potest,
I, pete, virgineum patriis helicona relictis
Terris ingenio consule Amice tuo,
Ibis et ereptos tendens ad sidera montes
Perque datum paucis ire iuvabit iter,
65
Nam tibi per divum vultus afflabit eunti
Aura levis sensum languida membra fovent,
Ast ubi tu clivum montis petiveris alti
Egeris et celeres in iuga summa pedes,
Tunc poteris certos per prata recentia gressus
70
Tendere et ad doctas ire per arva deas,
Quo simul hac veniens faciles venerabere divas
Ingenioque petes munera grata tuo,
Hae tua cum norint exposcere vota liquores
Incipiam primum carmina sacra loqui,
75
Inde velut mos est veteri servatus ab aevo
In tua nativus consulet ora liquor,
Preterea niveis albescent tempora victis
Hinc tibi sacrato laurea serta dabunt,
Tunc tibi scribendi subiecta erit alta potestas
80
Grandia sive velis sive minora loqui,
Tunc tibi Virgili † ornare coturno
Fas erit et Naso tu novus alter eris,
Tuque elegos demum concedis culte Properti,
Cinthia dum faciat carmina culta sibi,
85
Et fama suum referes sub sidera nomen
Nil deerit tamen, dulcis Amice Vale.