Antonio Baratella ecatometrologia, 23

23. ad villam Albarellam campipetri

Villa tu Albarella que sita es super Musonem

Tempe producens deis agrestibus letare.

Nam probi numquam dei colunt situs nisi nobos,

Plaude que Quirina te stirps possidet perlustris,

5

Quod fit ut Quirina potius debeas preesse.

Congruit nomine tibi cum nobilis censere.

Nobilissima hec tribus venera est serena semper

Moribus gestis mari nec non solo tremenda.

Tanta progenies vocat te gaudium suave;

10

Nam tibi lascunt arbores tuas dum cernit

Sponte fecundas et umbris palmites mirantur

Ac agros vites quibus Ceres in est et Bachus.

Colligunt hoc rure fruges maximas gens ipsa;

Ciniphea seges tibi cedit, loquar ne vinum.

15

Cum Quirinos diligam cum tu proceribus villa

Albarella places, Quirinam te vocabo sedem.